Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 25

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 25 25,1Domine, Deus meus es tu;

exaltabo te, confitebor nomini tuo,

quoniam fecisti mirabilia,

cogitationes antiquas, fideles, veraces.

Nova Vulgata
Quia posuisti civitatem in tumulum,

urbem munitam in ruinam:

arx superborum non amplius est civitas,

in sempiternum non reaedificabitur.

2 superborum – Lege cum Gr zēdîm; TM «alienorum»
Nova Vulgata
25,3Super hoc glorificabit te populus fortis,

civitas gentium robustarum timebit te;

Nova Vulgata
quia factus es fortitudo pauperi,

fortitudo egeno in tribulatione sua,
protectio a turbine,

umbraculum ab aestu:

spiritus enim robustorum

quasi imber hiemalis.

4 Hiemalis – Lege qōr (cfr. Gn 8,22); TM «parietis».
Nova Vulgata
Sicut aestus in arida

tumultum superborum humiliabis;
sicut aestus in umbra nubis

canticum fortium reprimes.

5 Superborum – Lege cum Gr et Targ zēdîm; TM «alienorum»
Nova Vulgata
25,6Et faciet Dominus exercituum

omnibus populis in monte hoc

convivium pinguium,

convivium vini meri,
 pinguium medullatorum,

vini deliquati.

Nova Vulgata
25,7Et praecipitabit in monte isto

faciem vinculi colligati super omnes populos

et telam, quam orditus est super omnes nationes.
Nova Vulgata
25,8Praecipitabit mortem in sempiternum

et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie

et opprobrium populi sui auferet de universa terra,

quia Dominus locutus est.

Nova Vulgata
25,9Et dicetur in die illa: «Ecce Deus noster iste,

exspectavimus eum, ut salvaret nos;
iste Dominus, sustinuimus eum:

exsultabimus et laetabimur in salutari eius.

Nova Vulgata
25,10Quia requiescet manus Domini in monte isto».

Et triturabitur Moab in loco suo,

sicuti teruntur paleae in sterquilinio;

Nova Vulgata
25,11et extendet manus suas in medio eius,

sicut extendit natans ad natandum;

et humiliabitur superbia eius

cum allisione manuum eius.

Nova Vulgata
25,12Et firmum munimentum murorum tuorum evertit,

deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.