Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 32

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 32 Ecce in iustitia regnabit rex,

et principes in iudicio praeerunt.

1 Et principes – Lege cum Targ, Syr, Gr et Vg weśārîm; TM «et principibus»
Nova Vulgata
32,2Et erit vir sicut latibulum a vento

et refugium a tempestate,

sicut rivi aquarum in sitiente terra

et umbra petrae magnae in terra arida.
Nova Vulgata
32,3Non caligabunt oculi videntium,

et aures audientium diligenter auscultabunt,

Nova Vulgata
32,4et cor stultorum intelleget scientiam,

et lingua balborum velociter loquetur et plane.

Nova Vulgata
32,5Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis,

neque fraudulentus appellabitur maior;

Nova Vulgata
stultus enim fatua loquitur,
et cor eius cogitat iniquitatem,

ut perficiat impietatem

et loquatur contra Dominum errores

et vacuam faciat animam esurientem

et potum sitienti auferat.

6 Cogitat – Lege cum Targ, Syr, Gr et VL jaḥăšob; TM «faciet»
Nova Vulgata
32,7Fraudulenti fraudes pessimae sunt;

ipse enim cogitationes concinnat

ad perdendos mites in sermone mendaci,

etiam quando pauper iudicium vindicat.

Nova Vulgata
32,8Nobilis vero consilia nobilia dat

et ipse ad nobilia assurget.

Nova Vulgata
32,9Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam;

filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Nova Vulgata
32,10Post dies enim et annum

vos pavebitis confidentes;

consummata est enim vindemia,

collectio ultra non veniet.

Nova Vulgata
32,11Obstupescite, vanae;

pavete, confidentes,

exuite vos et nudate vos,

accingite lumbos vestros.

Nova Vulgata
32,12Super ubera plangite,

super regione desiderabili,

super vinea fertili.

Nova Vulgata
32,13Super humum populi mei

spinae et vepres ascendent,

super omnes domos gaudii,

super civitatem exsultantem.

Nova Vulgata
32,14Domus enim dimissa est;

multitudo urbis relicta est,

Ophel et Bahan erunt speluncae

usque in aeternum,
gaudium onagrorum,

pascua gregum,
Nova Vulgata
32,15donec effundatur super nos

spiritus de excelso.

Et erit desertum in hortum,

et hortus in saltum reputabitur,

Nova Vulgata
32,16et habitabit in solitudine iudicium,

et iustitia in horto sedebit;

Nova Vulgata
32,17et erit opus iustitiae pax,

et cultus iustitiae silentium,

et securitas usque in sempiternum.

Nova Vulgata
32,18Et sedebit populus meus in habitatione pacis

et in tabernaculis fiduciae

et in locis securis.

Nova Vulgata
Et penitus cadet saltus,

et profunde deprimetur civitas.

19 Cadet – Lege wejārad; TM «et grando»
Nova Vulgata
32,20Beati, qui seminatis super omnes aquas,

immittentes pedem bovis et asini.