Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 35

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 35 35,1Laetentur deserta et invia,

et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.

Nova Vulgata
35,2Germinet et exsultet

laetabunda et laudans.

Gloria Libani data est ei,

decor Carmeli et Saron;

ipsi videbunt gloriam Domini,

maiestatem Dei nostri.

Nova Vulgata
35,3Confortate manus dissolutas

et genua debilia roborate.

Nova Vulgata
35,4Dicite pusillanimis:

«Confortamini, nolite timere!

Ecce Deus vester,
ultio veniet,
retributio Dei;

ipse veniet et salvabit vos».

Nova Vulgata
35,5Tunc aperientur oculi caecorum,

et aures surdorum patebunt.

Nova Vulgata
35,6Tunc saliet sicut cervus claudus,

et exsultabit lingua mutorum,

quia erumpent in deserto aquae,

et torrentes in solitudine.

Nova Vulgata
35,7Et terra arida erit in stagnum,

et sitiens in fontes aquarum;

in cubilibus, in quibus dracones habitabant,

erit locus calami et iunci.

Nova Vulgata
35,8Et erit ibi semita et via;

et via sancta vocabitur:

non transibit per eam pollutus;
et erit eis directa via,

ita ut stulti non errent per eam.

Nova Vulgata
35,9Non erit ibi leo,

et rapax bestia non ascendet per eam

nec invenietur ibi;

et ambulabunt, qui liberati fuerint,

Nova Vulgata
35,10et redempti a Domino revertentur.

Et venient in Sion cum laude,

et laetitia sempiterna super caput eorum:
gaudium et laetitiam obtinebunt,

et fugiet maeror et gemitus.