Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 38

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 38 38,1In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: «Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives».
Nova Vulgata 38,2Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
Nova Vulgata 38,3et dixit: «Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim». Et flevit Ezechias fletu magno.
Nova Vulgata 38,4Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens:
Nova Vulgata 38,5«Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
Nova Vulgata 38,6et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem”.
Nova Vulgata 38,7Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:
Nova Vulgata 38,8Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus». Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.
Nova Vulgata
38,9Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua:

Nova Vulgata
38,10«Ego dixi: In dimidio dierum meorum

vadam ad portas inferi;

quaesivi residuum annorum meorum.

Nova Vulgata
Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium,

non aspiciam hominem ultra

inter habitatores orbis.
11 Orbis – Lege cum nonnullis mss Hebraicis ḥāled; TM «quietis»
Nova Vulgata
Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me

quasi tabernaculum pastorum;

convolvit sicut textor vitam meam;

de stamine succidit me.

De mane usque ad vesperam confecisti me.
12 Pastorum – Lege cum Targ, Syr, Sym et Vg îm; TM «pastorus mei»
Nova Vulgata
38,13Prostratus sum usque ad mane,

quasi leo sic conterit omnia ossa mea;

de mane usque ad vesperam confecisti me.

Nova Vulgata
38,14Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo,

meditabor ut columba;

attenuati sunt oculi mei

suspicientes in excelsum.

Domine, vim patior,

sponde pro me.

Nova Vulgata
38,15Quid dicam, aut quid respondebit mihi?

Ipse fecit!

Incedam per omnes annos meos

in amaritudine animae meae.

Nova Vulgata
Domine, in te sperat cor meum;

vivat spiritus meus,

sana me et vivifica me;

16 TM, corruptus, ad verbum dicit: «Domine super eos, vivent et unicuique in eis vita spiritus mei; sanum me reddes et vivifica me». Lege ’ădōnāj ‛ālêkā mejaḥēl libbî; haḥ ălîmênî wehaḥăjenî
Nova Vulgata
ecce in pacem versa est amaritudo mea.

Tu autem eruisti animam meam

a fovea consumptionis,

proiecisti enim post tergum tuum

omnia peccata mea.

17 Eruisti – Lege cum Gr et Vg ḥaśaktā; TM «adhaesisti»
Nova Vulgata
38,18Quia non infernus confitebitur tibi,

neque mors laudabit te;

non exspectabunt, qui descendunt in lacum,

veritatem tuam.

Nova Vulgata
38,19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,

sicut et ego hodie;

pater filiis notam faciet veritatem tuam.

Nova Vulgata
38,20Domine, salvum me fac,

et ad sonum citharae cantabimus

cunctis diebus vitae nostrae
in domo Domini».

Nova Vulgata
38,21Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
Nova Vulgata 38,22Et dixit Ezechias: «Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?».