Nova Vulgata4444,1Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi.
Nova Vulgata 44,2Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: «Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi.
Nova Vulgata 44,3Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Nova Vulgata 44,4et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
Nova Vulgata 44,5Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel».
Nova Vulgata 44,6Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: «Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Nova Vulgata Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.
7Annuntiet nobis – Lege (cfr. Targ) jāggîd lānû; TM «annuntient eis»
Nova Vulgata 44,8Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?».
Nova Vulgata 44,9Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur.
Nova Vulgata44,10Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens?
Nova Vulgata44,11Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
Nova VulgataFaber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit.
12Operatur – Lege (cfr. Vg) jif‛al; TM «et operatus est»
Nova Vulgata 44,13Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo.
Nova VulgataSuccidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
14Succidit – Lege cum Gr et Vg kārat; TM «ut succidat»
Nova Vulgata44,15Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud.
Nova Vulgata44,16Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: «Vah, calefactus sum, vidi focum».
Nova Vulgata44,17Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: «Libera me, quia deus meus es tu».
Nova Vulgata44,18Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo.
Nova Vulgata44,19Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: «Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?».
Nova Vulgata44,20Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: «Nonne mendacium est in dextera mea?».
Nova Vulgata 44,21Memento horum, Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me.
Nova Vulgata 44,22Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te.
Nova Vulgata 44,23Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur.
Nova Vulgata Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: «Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum?
24Quis mecum – Lege cum ketib, Gr et Vg mî ’ittî; qere «ex me»
Nova Vulgata 44,25Qui irrita facio signa divinorum, et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum, et scientiam eorum vanam facio;
Nova Vulgata 44,26qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini”, et deserta eius suscitabo;
Nova Vulgata 44,27qui dico profundo: “Desolare, et flumina tua arefaciam”;
Nova Vulgata qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis”».
28Qui dico – Lege cum Gr et Vg hā’ōmēr; TM «et dicens»