Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 5

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 5
5,1Cantabo dilecto meo

canticum amici mei de vinea sua:

Vinea facta est dilecto meo

in colle pingui;

Nova Vulgata
5,2et saepivit eam

et lapides elegit ex illa

et plantavit in ea vites electas

et aedificavit turrim in medio eius

et torcular exstruxit in ea;

et exspectavit, ut faceret uvas,

et fecit labruscas.

Nova Vulgata
5,3Nunc ergo, habitator Ierusalem

et vir Iudae,

iudicate inter me et vineam meam.
Nova Vulgata
5,4Quid est quod debui ultra facere vineae meae

et non feci ei?

Cur exspectavi, ut faceret uvas,

et fecit labruscas?

Nova Vulgata
5,5Et nunc ostendam vobis

quid ego faciam vineae meae:

auferam saepem eius,

et erit in direptionem;

diruam maceriam eius,

et erit in conculcationem.

Nova Vulgata
5,6Et ponam eam desertam:

non putabitur et non fodietur,

et ascendent vepres et spinae;

et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.
Nova Vulgata
5,7Vinea enim Domini exercituum domus Israel est,

et vir Iudae germen eius delectabile;

et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas,

et iustitiam, et ecce nequitia.

Nova Vulgata
5,8Vae, qui coniungunt domum ad domum

et agrum agro copulant usque ad terminum loci!

Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?

Nova Vulgata
5,9In auribus meis iuravit Dominus exercituum:

«Certe domus multae desertae erunt,

grandes et pulchrae absque habitatore».

Nova Vulgata
5,10Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam,

et triginta modii sementis facient modios tres.

Nova Vulgata
5,11Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam

et ad potandum usque ad vesperam,

ut vinum inflammet eos!

Nova Vulgata
5,12Cithara et lyra

et tympanum et tibia

et vinum in conviviis eorum,

et opus Domini non respiciunt,

nec opera manuum eius considerant.

Nova Vulgata
5,13Propterea captivus ductus est populus meus,

quia non habuit scientiam,

et nobiles eius interierunt fame,

et multitudo eius siti exaruit.

Nova Vulgata
5,14Propterea dilatavit infernus fauces suas

et aperuit os suum absque ullo termino;

et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius,

et sublimes et tripudiantes in ea.

Nova Vulgata
5,15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,

et oculi sublimium deprimentur;

Nova Vulgata
5,16et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio,

et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia,

Nova Vulgata
5,17et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo,

et alieni comedent in ruinis pinguium.

Nova Vulgata
5,18Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis

et quasi vinculum plaustri peccatum!

Nova Vulgata
5,19Qui dicunt: «Festinet

et cito veniat opus eius, ut videamus;

et appropiet et veniat consilium Sancti Israel,

et sciemus illud!».

Nova Vulgata
5,20Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum,

ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras,

ponentes amarum in dulce et dulce in amarum!

Nova Vulgata
5,21Vae, qui sapientes sunt in oculis suis

et coram ipsis prudentes!

Nova Vulgata
5,22Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum,

et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

Nova Vulgata
Qui absolvunt impium pro muneribus

et iustitiam iusti auferunt ab eo!

23 Iusti – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Syr, Gr et Vg ṣaddîq; TM «iustorum»
Nova Vulgata
5,24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,

et palea flamma consumitur,

sic radix eorum quasi tabes erit,

et flos eorum sicut putredo ascendet;

abiecerunt enim legem Domini exercituum

et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.

Nova Vulgata
5,25Ideo exarsit furor Domini in populum suum,

et extendit manum suam super eum et percussit eum,

et conturbati sunt montes;

et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.

In his omnibus non est aversus furor eius,

sed adhuc manus eius extenta.

Nova Vulgata
5,26Et levabit signum nationibus procul;

et sibilabit ad eum de finibus terrae;

et ecce festinus velociter veniet.

Nova Vulgata
5,27Non est deficiens neque laborans in eo,

non dormitabit neque dormiet;

neque solvetur cingulum renum eius,

nec rumpetur corrigia calceamenti eius.

Nova Vulgata
5,28Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti;

ungulae equorum eius ut silex reputantur,

et rotae eius quasi impetus tempestatis.

Nova Vulgata
5,29Rugitus eius ut leonis:

rugiet ut catuli leonum et frendet;

et arripiet praedam et in tuto collocabit,

et non erit qui eruat.

Nova Vulgata
5,30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris.

Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis,

et lux obtenebrata est in caligine eius.