Nova Vulgata5353,1Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?
Nova Vulgata 53,2Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum.
Nova Vulgata 53,3Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum.
Nova Vulgata 53,4Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum.
Nova Vulgata 53,5Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.
Nova Vulgata 53,6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum».
Nova Vulgata 53,7Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
Nova Vulgata Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem.
8Percussus est ad mortem – Lege cum Gr (cfr. Vg) nugga‛ lammāwet; TM «percussio ad eum»
Nova Vulgata Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
9Tumulum eius – Lege (cfr. 1QIsa) bāmātô; TM «in morte eius (?), tumulos eius (?)»
Nova Vulgata Et Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur.
10Posuerit – Lege cum Vg jāśim; TM «posueris»
Nova Vulgata Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit.
11Lucem – Lege cum Gr et duobus mss Qumranicis ’ôr
Nova Vulgata 53,12Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.