Nova Vulgata55Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
1Venite, emite – Est glossa; omittitur a Syr, Gr et a 1QIsa
Nova Vulgata 55,2Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra.
Nova Vulgata 55,3Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Nova Vulgata 55,4Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.
Nova Vulgata 55,5Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
Nova Vulgata 55,6Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est.
Nova Vulgata 55,7Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Nova Vulgata 55,8Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
Nova Vulgata Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
9Sicut exaltantur – Lege cum verss kigbôah; TM «exaltantur»
Nova Vulgata 55,10Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti,
Nova Vulgata 55,11sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud.
Nova Vulgata 55,12Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
Nova Vulgata Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur.
13Et pro – Lege cum qere et verss wetaḥat; TM «pro»