Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 61

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 61 61,1Spiritus Domini Dei super me,
eo quod unxerit Dominus me;
ad annuntiandum laeta mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde
et praedicarem captivis liberationem
et clausis apertionem;
AT greco Is61,1πνεῦμα κυρίου ἐπ’ ἐμέ οὗ εἵνεκεν ἔχρισέν με εὐαγγελίσασθαι πτωχοῖς ἀπέσταλκέν με ἰάσασθαι τοὺς συντετριμμένους τῇ καρδίᾳ κηρύξαι αἰχμαλώτοις ἄφεσιν καὶ τυφλοῖς ἀνάβλεψιν
Nova Vulgata
61,2ut praedicarem annum placabilem Domino
et diem ultionis Deo nostro;
ut consolarer omnes lugentes,
AT greco Is61,2καλέσαι ἐνιαυτὸν κυρίου δεκτὸν καὶ ἡμέραν ἀνταποδόσεως παρακαλέσαι πάντας τοὺς πενθοῦντας
Nova Vulgata
61,3ut ponerem lugentibus Sion
et darem eis coronam pro cinere,
oleum gaudii pro luctu,
pallium laudis pro spiritu maeroris.
Et vocabuntur Terebinthi iustitiae,
plantatio Domini ad glorificandum.
AT greco Is61,3δοθῆναι τοῖς πενθοῦσιν Σιων δόξαν ἀντὶ σποδοῦ ἄλειμμα εὐφροσύνης τοῖς πενθοῦσιν καταστολὴν δόξης ἀντὶ πνεύματος ἀκηδίας καὶ κληθήσονται γενεαὶ δικαιοσύνης φύτευμα κυρίου εἰς δόξαν
Nova Vulgata
61,4Et aedificabunt deserta a saeculo
et ruinas antiquas erigent
et instaurabunt civitates desertas,
dissipatas in generatione et generatione.
AT greco Is61,4καὶ οἰκοδομήσουσιν ἐρήμους αἰωνίας ἐξηρημωμένας πρότερον ἐξαναστήσουσιν καὶ καινιοῦσιν πόλεις ἐρήμους ἐξηρημωμένας εἰς γενεάς
Nova Vulgata
61,5Et stabunt alieni et pascent pecora vestra,
et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt;
AT greco Is61,5καὶ ἥξουσιν ἀλλογενεῖς ποιμαίνοντες τὰ πρόβατά σου καὶ ἀλλόφυλοι ἀροτῆρες καὶ ἀμπελουργοί
Nova Vulgata
61,6vos autem Sacerdotes Domini vocabimini,
Ministri Dei nostri dicetur vobis;
fortitudinem gentium comedetis
et in gloria earum superbietis.
AT greco Is61,6ὑμεῖς δὲ ἱερεῖς κυρίου κληθήσεσθε λειτουργοὶ θεοῦ ἰσχὺν ἐθνῶν κατέδεσθε καὶ ἐν τῷ πλούτῳ αὐτῶν θαυμασθήσεσθε
Nova Vulgata
Pro confusione eorum duplici
et ignominia laudabunt partem suam;
propterea in terra sua duplicia possidebunt,
laetitia sempiterna erit eis.
7 Confusione eorum – Lege cum Theod boštām; TM «confusione vestra»
AT greco Is61,7οὕτως ἐκ δευτέρας κληρονομήσουσιν τὴν γῆν καὶ εὐφροσύνη αἰώνιος ὑπὲρ κεφαλῆς αὐτῶν
Nova Vulgata
Quia ego Dominus diligens iudicium,
odio habens rapinam et iniquitatem;
et dabo opus eorum in veritate
et foedus perpetuum feriam eis.
8 Et iniquitatem – Lege cum Targ et Syr weawlāh; TM «in holocausto»
AT greco Is61,8ἐγὼ γάρ εἰμι κύριος ὁ ἀγαπῶν δικαιοσύνην καὶ μισῶν ἁρπάγματα ἐξ ἀδικίας καὶ δώσω τὸν μόχθον αὐτῶν δικαίοις καὶ διαθήκην αἰώνιον διαθήσομαι αὐτοῖς
Nova Vulgata
61,9Et scietur in gentibus semen eorum,
et germen eorum in medio populorum;
omnes, qui viderint eos, cognoscent illos,
quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
AT greco Is61,9καὶ γνωσθήσεται ἐν τοῖς ἔθνεσιν τὸ σπέρμα αὐτῶν καὶ τὰ ἔκγονα αὐτῶν πᾶς ὁ ὁρῶν αὐτοὺς ἐπιγνώσεται αὐτούς ὅτι οὗτοί εἰσιν σπέρμα ηὐλογημένον ὑπὸ θεοῦ
Nova Vulgata
Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo meo,
quia induit me vestimentis salutis
et indumento iustitiae circumdedit me,
quasi sponsum decoratum corona
et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
10 Decoratum – Lege (cfr. Gr, Sym et Vg) jākîn; TM «sacerdotio fungitur»
AT greco Is61,10καὶ εὐφροσύνῃ εὐφρανθήσονται ἐπὶ κύριον ἀγαλλιάσθω ἡ ψυχή μου ἐπὶ τῷ κυρίῳ ἐνέδυσεν γάρ με ἱμάτιον σωτηρίου καὶ χιτῶνα εὐφροσύνης ὡς νυμφίῳ περιέθηκέν μοι μίτραν καὶ ὡς νύμφην κατεκόσμησέν με κόσμῳ
Nova Vulgata
61,11Sicut enim terra profert germen suum,
et sicut hortus semen suum germinat,
sic Dominus Deus germinabit iustitiam
et laudem coram universis gentibus.
AT greco Is61,11καὶ ὡς γῆν αὔξουσαν τὸ ἄνθος αὐτῆς καὶ ὡς κῆπος τὰ σπέρματα αὐτοῦ οὕτως ἀνατελεῖ κύριος δικαιοσύνην καὶ ἀγαλλίαμα ἐναντίον πάντων τῶν ἐθνῶν