Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 63

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 63 «Quis est iste, qui venit de Edom,
tinctis vestibus de Bosra?
Iste formosus in stola sua,
gradiens in multitudine fortitudinis suae».
«Sum ego, qui loquor iustitiam,
potens ad salvandum».
1 Gradiens – Lege cum Sym et Vg ṣō‛ēd; TM «curvatus»
Nova Vulgata
63,2«Quare ergo rubrum est indumentum tuum,
et vestimenta tua sicut calcantis in torculari?».
Nova Vulgata
63,3«Torcular calcavi solus,
et de gentibus non erat vir mecum;
calcavi eos in furore meo
et conculcavi eos in ira mea.
Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,
et omnia indumenta mea inquinavi.
Nova Vulgata
63,4Dies enim ultionis in corde meo,
annus redemptionis meae venit.
Nova Vulgata
63,5Circumspexi, et non erat auxiliator,
miratus sum, et non fuit qui adiuvaret;
et salvavit mihi brachium meum,
et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Nova Vulgata
Et conculcavi populos in furore meo
et contrivi eos in indignatione mea
et effudi in terram sanguinem eorum».
6 Et contrivi eos – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et Targ wa’ăšabberem; TM «et inebriavi eos»
Nova Vulgata
63,7Miserationum Domini recordabor,
laudum Domini
super omnibus, quae reddidit nobis Dominus,
et super multitudinem bonorum domui Israel,
quae largitus est eis secundum misericordias suas
et secundum multitudinem miserationum suarum.
Nova Vulgata
63,8Et dixit: «Verumtamen populus meus est,
filii, qui non deludent»;
et factus est eis salvator.
Nova Vulgata
In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus,
sed ipse salvavit eos.
In dilectione sua et in indulgentia sua
ipse redemit eos
et sustulit eos et portavit eos
cunctis diebus saeculi.
9 Legatus – Lege ṣir; TM «angustiae»
Nova Vulgata
Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt
et afflixerunt spiritum sanctitatis eius;
et conversus est eis in inimicum
et ipse debellavit eos.
10 Et ipse – Lege cum multis mss Hebraicis et verss we; TM «ipse»
Nova Vulgata
Et recordatus est dierum antiquorum,
Moysi et populi sui.
Ubi est qui eduxit eos de mari
cum pastore gregis sui?
Ubi est qui posuit in medio eius
spiritum sanctitatis suae?
11 Et populi sui – Lege cum Vg weammô; TM omittit «et»
Nova Vulgata
63,12Qui adduxit ad dexteram Moysi
brachium maiestatis suae,
qui scidit aquas ante eos,
ut faceret sibi nomen sempiternum,
Nova Vulgata
63,13qui deduxit eos per abyssos
quasi equum per desertum, et non impingebant?
Nova Vulgata
63,14Sicut armentum, quod descendit per vallem,
spiritus Domini fecit eos quiescere;
sic conduxisti populum tuum,
ut faceres tibi nomen gloriae.
Nova Vulgata
63,15Attende de caelo et vide
de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae;
ubi est zelus tuus et fortitudo tua?
Commotio viscerum tuorum et misericordiae tuae
super me continuerunt se.
Nova Vulgata
63,16Tu enim pater noster.
Abraham enim nescit nos,
et Israel ignorat nos;
tu, Domine, pater noster,
redemptor noster: a saeculo nomen tuum.
Nova Vulgata
63,17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis,
indurasti cor nostrum, ne timeremus te?
Convertere propter servos tuos,
tribus hereditatis tuae.
Nova Vulgata
63,18Brevi tempore hereditaverunt populum sanctum tuum,
hostes nostri conculcaverunt sanctuarium tuum.
Nova Vulgata
63,19Facti sumus a saeculo,
cum non dominareris nostri,
neque invocaretur nomen tuum super nos.
Utinam dirumperes caelos et descenderes!
A facie tua montes defluerent.