Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 10

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10 10,1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.
Nova Vulgata 10,2Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
Nova Vulgata
10,3Dixitque Moyses ad Aaron: «Hoc est, quod locutus est Dominus: “Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor”». Quod audiens tacuit Aaron.
Nova Vulgata 10,4Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: «Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra».
Nova Vulgata 10,5Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum.
Nova Vulgata
10,6Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: «Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.
Nova Vulgata 10,7Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos». Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.
Nova Vulgata
10,8Dixit quoque Dominus ad Aaron:
Nova Vulgata 10,9«Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini ­ praeceptum est sempiternum in generationes vestras
Nova Vulgata 10,10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum,
Nova Vulgata 10,11doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi».
Nova Vulgata
10,12 Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: «Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est.
Nova Vulgata 10,13Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi.
Nova Vulgata 10,14Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.
Nova Vulgata 10,15Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus».
Nova Vulgata
10,16De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
Nova Vulgata 10,17«Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini;
Nova Vulgata 10,18praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi».
Nova Vulgata 10,19Respondit Aaron: «Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino?».
Nova Vulgata 10,20Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.