Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 11

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 11 11,1Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Nova Vulgata 11,2«Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
Nova Vulgata 11,3Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.
Nova Vulgata 11,4Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;
Nova Vulgata 11,5hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;
Nova Vulgata 11,6leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;
Nova Vulgata 11,7et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.
Nova Vulgata 11,8Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Nova Vulgata
11,9Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.
Nova Vulgata 11,10Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis
Nova Vulgata 11,11et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.
Nova Vulgata 11,12Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.
Nova Vulgata
11,13Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,
Nova Vulgata 11,14milvum ac vulturem iuxta genus suum
Nova Vulgata 11,15et omne corvini generis,
Nova Vulgata 11,16struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,
Nova Vulgata 11,17bubonem et mergulum et ibin,
Nova Vulgata 11,18cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,
Nova Vulgata 11,19erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.
Nova Vulgata
11,20Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
Nova Vulgata Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
21     Habet - Lege cum codice genizae Cairensis et verss (cfr. v. 23); TM «non»
Nova Vulgata 11,22comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.
Nova Vulgata 11,23Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis.
Nova Vulgata 11,24Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum.
Nova Vulgata 11,25Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.
Nova Vulgata
11,26Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.
Nova Vulgata 11,27Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Nova Vulgata 11,28Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
Nova Vulgata
11,29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,
Nova Vulgata 11,30mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:
Nova Vulgata 11,31omnia haec immunda sunt.
    Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;

Nova Vulgata 11,32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.
Nova Vulgata 11,33Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est.
Nova Vulgata 11,34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit.
Nova Vulgata 11,35Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.
Nova Vulgata 11,36Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.
Nova Vulgata 11,37Si ceciderint super sementem, non polluent eam;
Nova Vulgata 11,38sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis.
Nova Vulgata
11,39Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;
Nova Vulgata 11,40et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
Nova Vulgata
11,41Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum.
Nova Vulgata 11,42Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
Nova Vulgata 11,43Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
Nova Vulgata 11,44Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.
Nova Vulgata 11,45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.
Nova Vulgata
11,46Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra,
Nova Vulgata 11,47ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis».