Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 16

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 16 16,1Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt,
Nova Vulgata 16,2et praecepit ei dicens: «Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium;
Nova Vulgata 16,3sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum;
Nova Vulgata 16,4subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Nova Vulgata
16,5Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum.
Nova Vulgata 16,6Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et domum suam,
Nova Vulgata 16,7duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi conventus,
Nova Vulgata 16,8mittens super utrumque sortem, unam Domino et alteram Azazel.
Nova Vulgata 16,9Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato;
Nova Vulgata 16,10cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem.
Nova Vulgata
16,11Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit eum;
Nova Vulgata 16,12assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta,
Nova Vulgata 16,13ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur.
Nova Vulgata 16,14Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii.
Nova Vulgata
16,15Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione propitiatorii
Nova Vulgata 16,16et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.
Nova Vulgata 16,17Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur.
Nova Vulgata 16,18Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum;
Nova Vulgata 16,19aspergensque de sanguine digito septies mundabit sanctificabitque illud ab immunditiis filiorum Israel.
Nova Vulgata
16,20Et postquam compleverit expiationem sanctuarii et tabernaculi conventus et altaris, tunc afferat hircum viventem;
Nova Vulgata 16,21et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum.
Nova Vulgata
16,22Cumque portaverit hircus super se omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in desertum,
Nova Vulgata 16,23ingredietur Aaron in tabernaculum conventus; et, depositis vestibus lineis, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
Nova Vulgata 16,24lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, expiabit se et populum;
Nova Vulgata 16,25et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare.
Nova Vulgata 16,26Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra.
Nova Vulgata
16,27Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum;
Nova Vulgata 16,28et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in castra.
Nova Vulgata
16,29Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos.
Nova Vulgata 16,30In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini.
Nova Vulgata 16,31Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Nova Vulgata
16,32Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus sanctis,
Nova Vulgata 16,33et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum conventus atque altare, sacerdotes quoque et universum populum congregationis.
Nova Vulgata 16,34Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno».
    Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.