Nova Vulgata4 4,1Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi.
Nova Vulgata 4,2Et properabunt gentes multae et dicent: «Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius»; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Nova Vulgata 4,3Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
Nova Vulgata 4,4Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est.
Nova Vulgata 4,5Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra.
Nova Vulgata 4,6«In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram;
Nova Vulgata et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam». Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.
7Et eam, quae laboraverat – Lege cum Vg wehannil’āh; TM «et procul repulsam» (?)
Nova Vulgata 4,8Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem.
Nova Vulgata 4,9Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
Nova Vulgata 4,10Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
Nova Vulgata 4,11Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: «Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster».
Nova Vulgata 4,12Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area.
Nova Vulgata 4,13Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae.
Nova Vulgata Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel.
14Posuerunt – Lege cum Syr, Targ et Vg śāmû; TM «posuit»