Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Nahum - 1

Nahum

1 1Oraculum Nineve. Liber visionis Nahum Elcesaei.

2Deus aemulator et ulciscens Dominus,
ulciscens Dominus et habens furorem,
ulciscens Dominus in hostes suos
et servans iram inimicis suis.

3Dominus patiens et magnus fortitudine,
nullumque impunitum derelinquet Dominus.
In tempestate et turbine via eius,
et nubes pulvis pedum eius.

4Increpans mare et exsiccans illud
et omnia flumina ad desertum deducens.
Elanguit Basan et Carmelus,
et flos Libani elanguit.

5Montes commoti sunt ab eo,
et colles conturbati;
et contremuit terra a facie eius
et orbis et omnes habitantes in eo.

6Ante faciem indignationis eius quis stabit,
et quis resistet in aestu furoris eius?
Indignatio eius effusa est ut ignis,
et petrae dissolutae sunt ab eo.

7Bonus Dominus,
refugium in die tribulationis
et sciens sperantes in se

et in diluvio transeunte;
consummationem faciet adversariorum suorum,
et inimicos eius persequentur tenebrae.
8 Adversariorum suorum – Lege beqāmāw (cfr. Gr et Targ); TM «loci eius»

9Quid cogitatis contra Dominum?
Consummationem ipse faciet;
non consurget duplex tribulatio.

Sicut spinae condensae se invicem complectentes
et sicut potatores inebriati
consumentur quasi stipula omnino arida.
10 Sicut spinae condensae – Lege kejaar sîrîm (sicut silva spinarum); TM «quia usque ad spinas»
Et sicut potatores – Lege ûkesōbe’im; TM «et sicut potu suo» (probabiliter varians lectio corrupta ad 10a, cfr. Gr «et quasi smilac (volvola) complexa»

11Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam,
mente pertractans praevaricationem.

Haec dicit Dominus:
«Et si incolumes fuerint et numerosi,
sic quoque attondentur et pertransibunt;
afflixi te et non affligam te ultra.
12 Et pertransibunt; afflixi te – Lege weābārû innîtîk; TM «et pertransibit et affligam te»

Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo
et vincula tua disrumpam».
13 Virgam eius – Lege cum Gr et Vg maṭṭē; TM «iugum eius» (?)

14Et praecipiet super te Dominus:
«Non seminabitur ex nomine tuo amplius.
De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile;
ponam sepulcrum tuum,
quia inhonoratus es».

Note al testo