Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Nahum - 2

Nahum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2
2,1Ecce super montes pedes evangelizantis
et annuntiantis pacem.
Celebra, Iuda, festivitates tuas
et redde vota tua,
quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial:
totus interiit.
Nova Vulgata
2,2Ascendit, qui dispergat, contra te.
«Custodi munitionem,
contemplare viam, conforta lumbos,
robora virtutem valde».
Nova Vulgata
2,3Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob
sicut magnificentiam Israel,
quia praedones praedati sunt eos
et propagines eorum corruperunt.
Nova Vulgata
Clipeus fortium eius ruber,
viri exercitus in coccineis;
ignitae laminae ferreae curruum,
quando praeparat bellum,
et equites agitantur.
4 Et equites – Lege cum Gr et Syr wehappārāšîm; TM «et cupressi» (= hastae cupressinae?)
Nova Vulgata
2,5In viis furibundae currunt quadrigae,
invicem colliduntur in plateis;
aspectus eorum quasi lampades,
quasi fulgura discurrentia.
Nova Vulgata
2,6Recordatur fortium suorum,
ruunt in itineribus suis;
currunt ad murum,
et praeparatur umbraculum.
Nova Vulgata
2,7Portae fluviorum apertae sunt,
palatium tremit.
Nova Vulgata
Et speciosa denudatur, tollitur,
et ancillae eius gemunt ut columbae
et percutiunt corda sua.
8 Et speciosa – lege wehaṣṣebî (= et decus, scil. Istar, dea Nineve); textus incertus; TM «et stabilitur» (Gr «et substantia»)
Nova Vulgata
Et Nineve quasi piscina aquarum,
cuius aquae fugiunt.
«State, state!»;
sed non est qui revertatu
9 Cuius aquae – Lege cum Gr mêmêhā; TM «ex diebus (quibus fuit) illa»
Nova Vulgata
2,10«Diripite argentum, diripite aurum!».
Et non est finis divitiarum;
thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
Nova Vulgata
2,11Dissipata et vastata et dilacerata,
et cor tabescens,
et dissolutio geniculorum;
et tremor in cunctis renibus,
et facies omnium eorum candentes. 
Nova Vulgata
Ubi est habitaculum leonum,
et spelunca catulorum leonum,
ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis,
et non erat qui exterreret?
12 Et spelunca – Lege cum ūme‛ārāh; TM «pascua»
Ut duceretlābî = lābî
Nova Vulgata
2,13Leo cepit sufficienter catulis suis
et necavit leaenis suis;
et implevit praeda speluncas suas
et cubile suum rapina.
Nova Vulgata
«Ecce ego ad te,
dicit Dominus exercituum,
et succendam usque ad fumum quadrigas tuas;
et leunculos tuos comedet gladius,
et exterminabo de terra praedam tuam,
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum».
14 Quadrigas tuas – Lege cum Vg ribbēk (cfr. Gr et Syr rubbēk = multitudinem tuam); TM «quadrigam eius»