Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Nehemiae - 4

Nehemiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 4,1Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis;
Nova Vulgata 4,2et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem.
Nova Vulgata 4,3Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos.
Nova Vulgata 4,4Dixit autem Iudas: «Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum».
Nova Vulgata 4,5Et dixerunt hostes nostri: «Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus».

Nova Vulgata
4,6Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos,
Nova Vulgata 4,7statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis.
Nova Vulgata 4,8Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: «Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris».
Nova Vulgata 4,9Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum.
Nova Vulgata 4,10Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae.
Nova Vulgata 4,11Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium;
Nova Vulgata 4,12aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me.
Nova Vulgata 4,13Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: «Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero;
Nova Vulgata 4,14in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis».
Nova Vulgata 4,15Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra.

Nova Vulgata
4,16In tempore quoque illo dixi populo: «Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem».
Nova Vulgata Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.  
17 In dextera sua - Lege bîmînô; TM «aqua»; evidenter corruptus