Nova Vulgata1010,1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata10,2«Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
Nova Vulgata10,3Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
Nova Vulgata10,4Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;
Nova Vulgata10,5si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;
Nova Vulgata10,6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
Nova Vulgata10,7Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
Nova Vulgata10,8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
Nova Vulgata10,9Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
Nova Vulgata10,10Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester».
Nova Vulgata 10,11Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;
Nova Vulgata10,12profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
Nova Vulgata 10,13Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
Nova Vulgata10,14Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
Nova Vulgata10,15et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;
Nova Vulgata10,16et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
Nova Vulgata 10,17Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
Nova Vulgata Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
18Filiorum - Lege cum paucis mss Hebraicis, Sam et Vg benê; TM omittit
Nova Vulgata10,19Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
Nova Vulgata10,20Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
Nova Vulgata 10,21Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
Nova Vulgata 10,22Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
Nova Vulgata10,23Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
Nova Vulgata10,24et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
Nova Vulgata 10,25Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Nova Vulgata10,26Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;
Nova Vulgata10,27et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
Nova Vulgata 10,28Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
Nova Vulgata Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: «Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli».
29Cognato suo - Lege cum Vg et modernis ḥǎtan; TM «socero suo»
Nova Vulgata10,30Cui ille respondit: «Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum».
Nova Vulgata10,31Et ille: «Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
Nova Vulgata10,32Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi».
Nova Vulgata 10,33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.
Nova Vulgata10,34Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
Nova Vulgata10,35Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: «Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua».
Nova Vulgata10,36Cum autem deponeretur, aiebat: «Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel».