Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 2

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2 2,1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Nova Vulgata 2,2«Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
Nova Vulgata
2,3Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
Nova Vulgata 2,4et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
Nova Vulgata 2,5Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;
Nova Vulgata 2,6et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.
Nova Vulgata 2,7In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
Nova Vulgata 2,8et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.
Nova Vulgata 2,9Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
Nova Vulgata
2,10Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;
Nova Vulgata 2,11et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.
Nova Vulgata 2,12Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;
Nova Vulgata 2,13et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.
Nova Vulgata In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;
14 Deuel - Lege cum multis mss Hebraicis, Sam et Vg deûēl (cfr. 1,14; 7,42.47); TM «Reuel»
Nova Vulgata 2,15et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.
Nova Vulgata 2,16Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
Nova Vulgata
2,17Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
Nova Vulgata
2,18Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;
Nova Vulgata 2,19cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.
Nova Vulgata 2,20Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
Nova Vulgata 2,21cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.
Nova Vulgata 2,22In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;
Nova Vulgata 2,23et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.
Nova Vulgata 2,24Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
Nova Vulgata
2,25Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;
Nova Vulgata 2,26cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti. 
Nova Vulgata 2,27Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;
Nova Vulgata 2,28cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.
Nova Vulgata 2,29De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;
Nova Vulgata 2,30cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.
Nova Vulgata 2,31Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua».
Nova Vulgata
2,32Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
Nova Vulgata 2,33Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata
2,34Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.