Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 21

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 21 21,1Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.
Nova Vulgata 21,2At Israel voto se Domino obligans ait: «Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius».
Nova Vulgata 21,3Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma.
Nova Vulgata
21,4Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.
Nova Vulgata 21,5Locutusque contra Deum et Moysen ait: «Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo».
Nova Vulgata
21,6Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.
Nova Vulgata 21,7Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: «Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes». Oravitque Moyses pro populo.
Nova Vulgata 21,8Et locutus est Dominus ad eum: «Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet».
Nova Vulgata 21,9Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
Nova Vulgata
21,10Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,
Nova Vulgata 21,11unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam.
Nova Vulgata 21,12Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;
Nova Vulgata 21,13quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
Nova Vulgata 21,14Unde dicitur in libro bellorum Domini:

«Vaheb in Supha

et torrentes Arnon.

Nova Vulgata
21,15Scopuli torrentium inclinati sunt

in habitationem Ar

et recumbunt
in finibus Moabitarum».
Nova Vulgata
21,16Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: «Congrega populum, et dabo ei aquam».
Nova Vulgata 21,17Tunc cecinit Israel carmen istud:

«Ascendat puteus. Concinite ei.

Nova Vulgata
Puteus, quem foderunt principes

et paraverunt duces populi

in sceptris et in baculis suis».
    De solitudine in Matthana;
18 De solitudine - Lege cum Sam et Vg mimmidbār; TM «et de»
Nova Vulgata 21,19de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;
Nova Vulgata 21,20de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum.
Nova Vulgata
21,21Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:
Nova Vulgata 21,22«Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos».
Nova Vulgata 21,23Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel.
Nova Vulgata 21,24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Nova Vulgata
21,25Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.
Nova Vulgata 21,26Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon.
Nova Vulgata 21,27Idcirco dicitur in proverbio:

«Venite in Hesebon!

Aedificetur et construatur civitas Sehon!

Nova Vulgata
Ignis egressus est de Hesebon,

flamma de oppido Sehon

et devoravit Ar Moabitarum

et deglutivit excelsa Arnon.
28 Deglutivit - Lege cum Gr (katépien) bālāh; TM baalê
Nova Vulgata
21,29Vae tibi, Moab;

peristi, popule Chamos!

Dedit filios eius in fugam

et filias in captivitatem

regi Amorraeorum Sehon.
Nova Vulgata
21,30Iecimus sagittas in eos,

disperiit Hesebon usque Dibon.

Vastavimus usque Nophe

et usque Medaba».
Nova Vulgata
21,31Habitavit itaque Israel in terra Amorraei.
Nova Vulgata Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi.
32 Expulerunt - Lege cum Gr, Sam et TargJ wajjorišû; TM «expulit» e possessione
Nova Vulgata
21,33Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
Nova Vulgata 21,34Dixitque Dominus ad Moysen: «Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon».
Nova Vulgata 21,35Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.