Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 22

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 22 22,1Profectique castrametati sunt filii Israel in campestribus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.
Nova Vulgata
22,2Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo,
Nova Vulgata 22,3valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel,
Nova Vulgata dixit ad maiores natu Madian: «Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere».
    Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab.
4 Carpet - Lege cum Sam jelāḥēk; TM «carpent»
Haec - Lege cum Gr, Sam, Syr et Vg hazzeh; TM omittit
Nova Vulgata Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: «Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me.
5 Ammau - Lege Ammaû; TM «populi sui»
Nova Vulgata 22,6Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris».
Nova Vulgata
22,7Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac,
Nova Vulgata 22,8ille respondit: «Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus». Manentibus illis apud Balaam,
Nova Vulgata 22,9venit Deus et ait ad eum: «Quid sibi volunt homines isti apud te?».
Nova Vulgata 22,10Respondit: «Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me
Nova Vulgata 22,11dicens: “Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum”.
Nova Vulgata 22,12Dixitque Deus ad Balaam: «Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est».
Nova Vulgata 22,13Qui mane consurgens dixit ad principes: «Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum».
Nova Vulgata 22,14Reversi principes dixerunt ad Balac: «Noluit Balaam venire nobiscum».
Nova Vulgata
22,15Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit.
Nova Vulgata 22,16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: «Sic dicit Balac filius Sephor: “Ne cuncteris venire ad me;
Nova Vulgata 22,17paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti”».
Nova Vulgata 22,18Respondit Balaam: «Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar.
Nova Vulgata 22,19Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus».
Nova Vulgata 22,20Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: «Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias».
Nova Vulgata 22,21Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis.
Nova Vulgata
22,22Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum.
Nova Vulgata 22,23Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere,
Nova Vulgata 22,24stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.
Nova Vulgata 22,25Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam;
Nova Vulgata 22,26et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
Nova Vulgata 22,27Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius.
Nova Vulgata
22,28Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: «Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?».
Nova Vulgata 22,29Respondit Balaam: «Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!».
Nova Vulgata 22,30Dixit asina: «Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi». At ille ait: «Numquam».
Nova Vulgata
22,31Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram.
Nova Vulgata Cui angelus Domini: «Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria.
32 Tibi - Lege cum Syr, TargJ et Vg le; TM omittit
Perversa est - Lege cum Gr, Sam et Vg jēra; TM «praecipitata est»
Via tua - Lege cum Gr, Sam et Vg darke; TM «via»
Nova Vulgata Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem».
33 Nisi - Lege cum Gr, Syr, Targ et Vg lûlê; TM «fortasse»
Nova Vulgata 22,34Dixit Balaam: «Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar».
Nova Vulgata 22,35Ait angelus Domini: «Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris». Ivit igitur cum principibus Balac.
Nova Vulgata
22,36Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon;
Nova Vulgata 22,37dixitque ad Balaam: «Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?».
Nova Vulgata 22,38Cui ille respondit: «Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?».
Nova Vulgata 22,39Perrexerunt ergo simul et venerunt in Cariathusoth.
Nova Vulgata 22,40Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant.
Nova Vulgata
22,41Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.