Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 28

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 28 28,1Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Nova Vulgata «Praecipe filiis Israel et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
2 Sacrificium ignis in odorem - Lege cum Gr ’iššeh lerêaḥ; TM «in sacrificium ignis odorem»
Nova Vulgata
28,3Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;
Nova Vulgata 28,4unum offeretis mane et alterum ad vesperam;
Nova Vulgata 28,5decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.
Nova Vulgata 28,6Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;
Nova Vulgata et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.
7 Vini - Lege cum Grmss, Sym, Syr et Vg jajîn; TM omittit
Nova Vulgata 28,8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
Nova Vulgata
28,9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.
Nova Vulgata 28,10Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
Nova Vulgata
28,11In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos
Nova Vulgata 28,12et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,
Nova Vulgata 28,13et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.
Nova Vulgata Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
14 Vini - Lege cum Sam, Syr et Vg jajîn; TM omittit
Nova Vulgata 28,15Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
Nova Vulgata
28,16Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
Nova Vulgata et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,
17 Vescemini - Lege cum Sam et Gr ut Lv 23,6 t’okēlû; TM «vescetur»
Nova Vulgata 28,18quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.
Nova Vulgata 28,19Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;
Nova Vulgata 28,20et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
Nova Vulgata 28,21et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;
Nova Vulgata 28,22et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
Nova Vulgata 28,23praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
Nova Vulgata 28,24Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.
Nova Vulgata 28,25Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
Nova Vulgata
28,26Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.
Nova Vulgata 28,27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,
Nova Vulgata 28,28atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,
Nova Vulgata 28,29per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;
Nova Vulgata 28,30hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,
Nova Vulgata 28,31praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.