Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 3

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3 3,1Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
Nova Vulgata
3,2Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.
Nova Vulgata 3,3Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur.
Nova Vulgata 3,4Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Nova Vulgata
3,5Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 3,6«Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei
Nova Vulgata 3,7et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,
Nova Vulgata 3,8et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.
Nova Vulgata 3,9Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; 
Nova Vulgata 3,10Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur».
Nova Vulgata
3,11Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 3,12«Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.
Nova Vulgata 3,13Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus».
Nova Vulgata
3,14Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:
Nova Vulgata 3,15«Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra».
Nova Vulgata 3,16Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,
Nova Vulgata 3,17et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.
Nova Vulgata 3,18Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei;
Nova Vulgata 3,19filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel;
Nova Vulgata 3,20filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
Nova Vulgata
3,21De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,
Nova Vulgata 3,22quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti.
Nova Vulgata 3,23Hi post habitaculum metabantur ad occidentem
Nova Vulgata 3,24sub principe Eliasaph filio Lael;
Nova Vulgata 3,25et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,
Nova Vulgata 3,26et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
Nova Vulgata
3,27Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.
Nova Vulgata 3,28Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.
Nova Vulgata 3,29Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam,
Nova Vulgata 3,30princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.
Nova Vulgata 3,31Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.
Nova Vulgata 3,32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
Nova Vulgata
3,33At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.
Nova Vulgata 3,34Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti;
Nova Vulgata 3,35princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;
Nova Vulgata 3,36erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent,
Nova Vulgata 3,37columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
Nova Vulgata
3,38Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
Nova Vulgata
Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
39 Et Aaron - Omittitur a nonnullis mss Hebraicis, Sam et Syr; cfr. v. 16
Nova Vulgata
3,40Et ait Dominus ad Moysen: «Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;
Nova Vulgata 3,41tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ­ ego sum Dominus ­ et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel».
Nova Vulgata 3,42Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel,
Nova Vulgata 3,43et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
Nova Vulgata
3,44Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 3,45«Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.
Nova Vulgata 3,46In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
Nova Vulgata 3,47accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
Nova Vulgata 3,48Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt».
Nova Vulgata
3,49Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;
Nova Vulgata 3,50a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.
Nova Vulgata 3,51Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.