Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 33

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 33 33,1Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
Nova Vulgata 33,2quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant.
Nova Vulgata
33,3Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis
Nova Vulgata 33,4et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem,
Nova Vulgata 33,5castrametati sunt in Succoth.
Nova Vulgata 33,6Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
Nova Vulgata 33,7Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum.
Nova Vulgata Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara.
8 De Phihahiroth - Lege cum Sebir, multis mss Hebraicis, Sam, Syr et Vg mippiḥahiroth; TM «de ante Hahiroth»
Nova Vulgata 33,9Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt.
Nova Vulgata 33,10Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro
Nova Vulgata 33,11castrametati sunt in deserto Sin;
Nova Vulgata 33,12unde egressi venerunt in Daphca.
Nova Vulgata 33,13Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus.
Nova Vulgata 33,14Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum;
Nova Vulgata 33,15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai.
Nova Vulgata
33,16Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava;
Nova Vulgata 33,17profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth.
Nova Vulgata 33,18Et de Aseroth venerunt in Rethma;
Nova Vulgata 33,19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares.
Nova Vulgata 33,20Unde egressi venerunt in Lebna;
Nova Vulgata 33,21de Lebna castrametati sunt in Ressa;
Nova Vulgata 33,22egressique de Ressa venerunt in Ceelatha,
Nova Vulgata 33,23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.
Nova Vulgata 33,24Egressi de monte Sepher venerunt in Arada;
Nova Vulgata 33,25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth;
Nova Vulgata 33,26profectique de Maceloth venerunt in Thahath;
Nova Vulgata 33,27de Thahath castrametati sunt in Thare.
Nova Vulgata 33,28Unde egressi fixere tentoria in Methca
Nova Vulgata 33,29et de Methca castrametati sunt in Hesmona;
Nova Vulgata 33,30profectique de Hesmona venerunt in Moseroth.
Nova Vulgata 33,31Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan;
Nova Vulgata 33,32profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad;
Nova Vulgata 33,33unde profecti castrametati sunt in Ietebatha.
Nova Vulgata 33,34Et de Ietebatha venerunt in Ebrona;
Nova Vulgata 33,35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber.
Nova Vulgata 33,36Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades.
Nova Vulgata
33,37Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom.
Nova Vulgata 33,38Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
Nova Vulgata 33,39cum esset annorum centum viginti trium.
Nova Vulgata
33,40Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel.
Nova Vulgata 33,41Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona;
Nova Vulgata 33,42unde egressi venerunt in Phinon.
Nova Vulgata 33,43Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth;
Nova Vulgata 33,44et de Oboth venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum.
Nova Vulgata 33,45Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad;
Nova Vulgata 33,46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim.
Nova Vulgata 33,47Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
Nova Vulgata 33,48Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho;
Nova Vulgata 33,49ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab.
Nova Vulgata
33,50Ubi locutus est Dominus ad Moysen:
Nova Vulgata 33,51«Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan,
Nova Vulgata 33,52disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate.
Nova Vulgata 33,53Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
Nova Vulgata 33,54quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.
Nova Vulgata 33,55Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae;
Nova Vulgata 33,56et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam».