Nova Vulgata3636,1Accesserunt autem et principes familiarum tribus filiorum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel
Nova Vulgata36,2atque dixerunt: «Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri;
Nova Vulgata36,3quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur.
Nova Vulgata36,4Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum nostrorum auferetur».
Nova Vulgata 36,5Respondit Moyses filiis Israel et, Domino praecipiente, ait: «Recte tribus filiorum Ioseph locuta est,
Nova Vulgata36,6et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant, quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus,
Nova Vulgata36,7ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum; filii Israel adhaerebunt possessioni tribus patrum suorum,
Nova Vulgata36,8et cunctae filiae heredes e filiis Israel maritos e cognatione tribus patrum suorum accipient, ut hereditas permaneat in familiis,
Nova Vulgata36,9nec commisceatur possessio de tribu in tribum alteram, sed filii Israel adhaerebunt possessioni tribuum suarum».
Nova Vulgata 36,10Sicut mandavit Dominus Moysi, sic fecerunt filiae Salphaad
Nova Vulgata36,11et nupserunt Maala et Thersa et Hegla et Melcha et Noa filiis patruorum suorum
Nova Vulgata36,12de familiis Manasse, qui fuit filius Ioseph; et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
Nova Vulgata 36,13Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho.