Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 1

Osee

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 1 1,1Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
Nova Vulgata 1,2Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee:
«Vade, sume tibi mulierem fornicationum
et filios fornicationum,
quia fornicans fornicatur terra a Domino».
Nova Vulgata
1,3Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.
Nova Vulgata 1,4Et dixit Dominus ad eum: «Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel;
Nova Vulgata 1,5et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel».
Nova Vulgata
1,6Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: «Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.
Nova Vulgata 1,7Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus».
Nova Vulgata 1,8Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.
Nova Vulgata 1,9Et dixit: «Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.