Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 13

Osee

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 13
Loquente Ephraim, horror factus est;
dux erat in Israel.
Et deliquit in Baal
et mortuus est.
1 Dux – Lege śî’ (cfr. Syr et Targ); TM «levavit»
Nova Vulgata
Et nunc addunt ad peccandum
faciuntque sibi conflatile de argento suo,
secundum intellegentiam suam simulacra;
factura artificum totum est.
«His — ipsi dicunt — immolate!».
Homines vitulos osculantur.
2 Immolate – Lege cum Gr et Vg zibeḥû; TM «immolantes»
Nova Vulgata
13,3Idcirco erunt quasi nubes matutina
et sicut ros matutinus praeteriens,
sicut palea turbine rapta ex area
et sicut fumus de fumario.
Nova Vulgata
13,4«Ego autem Dominus, Deus tuus
ex terra Aegypti;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est praeter me.
Nova Vulgata
Ego pavi te in deserto,
in terra ardenti solitudinis.
5 Pavi – Lege cum Gr et Syr reîtîkā; TM «cognovi te»
Nova Vulgata
13,6Iuxta pascua sua saturati sunt
et saturati elevaverunt cor suum,
propterea obliti sunt mei.
Nova Vulgata
Et ego ero eis quasi leaena,
sicut pardus iuxta viam insidiabor.
7 Et ego ero – Lege cum Gr et Vg we’ehjeh; TM «et fui»
Nova Vulgata
13,8Occurram eis quasi ursa, raptis catulis,
et dirumpam claustrum cordis eorum:
et consumam eos ibi quasi leo;
bestia agri scindet eos.
Nova Vulgata
Perdo te, Israel;
quis est auxiliator tuus?
9 Perdo te – Lege cum Syr šiḥattîkā; TM «perdidit te»
Quis – Lege cum Gr et Syr ; TM «quia in me»
Nova Vulgata
Ubinam est rex tuus,
ut salvet te in omnibus urbibus tuis,
et iudices tui, de quibus dixisti:
“Da mihi regem et principes”?
10 Ubinam – Lege cum verss ’ajjeh; TM «ero»
Nova Vulgata
13,11Do tibi regem in furore meo
et aufero in indignatione mea.
Nova Vulgata
13,12Colligata est iniquitas Ephraim,
absconditum peccatum eius.
Nova Vulgata
13,13Dolores parturientis venient ei;
erit filius non sapiens:
suo enim tempore non stabit
in ore vulvae.
Nova Vulgata
De manu inferni liberabo eos,
de morte redimam eos?
Ubi pestilentiae tuae, o mors?
Ubi pestis tua, inferne?
Consolatio abscondita est ab oculis meis».
14 Ubi – Lege cum Gr (cfr. Syr) ’ajjeh; TM «ero»
Nova Vulgata
13,15Dum ipse inter fratres fructificat,
veniet ventus urens, ventus Domini
de deserto ascendens,
et siccabit venas eius
et desolabit fontem eius.
Ipse diripiet thesaurum,
omne vas desiderabile.