Nova Vulgata1414,1Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.
Nova Vulgata 14,2Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
Nova Vulgata Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: «Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
3Fructum – Lege cum Gr et Syr perî; TM «vitulos»
Nova Vulgata 14,4Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus».
Nova Vulgata 14,5«Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
Nova Vulgata 14,6Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
Nova Vulgata 14,7Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
Nova Vulgata Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
8In umbra mea – Lege beṣillî; TM «in umbra eius»
Nova Vulgata Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur».
9Ei – Lege lô; TM «mihi»
Nova Vulgata 14,10Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.