Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 19

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 19
19,1Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua,

quam qui torquet labia et est insipiens.
Nova Vulgata
19,2Ubi non est scientia animae, non est bonum;

et, qui festinus est pedibus, offendit.
Nova Vulgata
19,3Stultitia hominis supplantat gressus eius,

et contra Deum fervet animo suo.
Nova Vulgata
19,4Divitiae addunt amicos plurimos;

pauper autem ab amico suo separatur.
Nova Vulgata
19,5Testis falsus non erit impunitus;

et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
Nova Vulgata
19,6Multi blandiuntur faciei potentis,

et omnes amici sunt dona tribuenti.
Nova Vulgata
19,7Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum,

insuper et amici procul recesserunt ab eo;

qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
Nova Vulgata
19,8Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam

et custos prudentiae inveniet bona.
Nova Vulgata
19,9Falsus testis non erit impunitus;

et, qui loquitur mendacia, peribit.
Nova Vulgata
19,10Non decent stultum deliciae,

nec servum dominari principibus.
Nova Vulgata
19,11Doctrina viri mitigat iram eius,

et gloria eius est iniqua praetergredi.
Nova Vulgata
19,12Sicut fremitus leonis ita et regis ira,

et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
Nova Vulgata
19,13Calamitas patris filius stultus;

et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
Nova Vulgata
19,14Domus et divitiae hereditas patrum,

a Domino autem uxor prudens.
Nova Vulgata
19,15Pigredo immittit soporem,

et anima dissoluta esuriet.
Nova Vulgata
19,16Qui custodit mandatum, custodit animam suam;

qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
Nova Vulgata
19,17Feneratur Domino, qui miseretur pauperis,

et vicissitudinem suam reddet ei.
Nova Vulgata
19,18Erudi filium tuum, dum spes est;

ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
Nova Vulgata
19,19Qui impatiens est, sustinebit multam;

et, si eum abripere vis, aliud appones.
Nova Vulgata
19,20Audi consilium et suscipe disciplinam,

ut sis sapiens in novissimis tuis.
Nova Vulgata
19,21Multae cogitationes in corde viri,

voluntas autem Domini permanebit.
Nova Vulgata
19,22Desiderabile in homine est misericordia eius;

et melior est pauper quam vir mendax.
Nova Vulgata
19,23Timor Domini ad vitam,

et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
Nova Vulgata
19,24Abscondit piger manum suam in catino

nec ad os suum applicat eam.
Nova Vulgata
19,25Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit;

si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
Nova Vulgata
19,26Qui affligit patrem et fugat matrem,

filius inhonestus et ignominiosus.
Nova Vulgata
19,27Acquiesce, fili, ut audias doctrinam

nec erres a sermonibus scientiae.
Nova Vulgata
19,28Testis iniquus deridet iudicium,

et os impiorum devorat iniquitatem.
Nova Vulgata
Paratae sunt derisoribus virgae,

et plagae stultorum corporibus.
29 Virgae – Lege cum Gr šôṭîm; TM «iudicia»