Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 21

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 21
21,1Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini:

quocumque voluerit, inclinabit illud.
Nova Vulgata
21,2Omnis via viri recta sibi videtur;

appendit autem corda Dominus.
Nova Vulgata
21,3Facere misericordiam et iudicium

magis placet Domino quam victimae.
Nova Vulgata
21,4Exaltatio oculorum et dilatatio cordis,

lucerna impiorum: peccatum.
Nova Vulgata
21,5Cogitationes sollertis semper in abundantiam;

omnis autem festinus semper in egestate est.
Nova Vulgata
Qui congregat thesauros lingua mendacii,

vento impingetur ad laqueos mortis.
6 Laqueos  – Lege cum Gr môqšê; TM «quaerentes»
Nova Vulgata
21,7Violentia impiorum detrahet eos,

quia noluerunt facere iudicium.
Nova Vulgata
21,8Perversa via viri aliena est;

qui autem mundus est, rectum opus eius.
Nova Vulgata
21,9Melius est sedere in angulo domatis

quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Nova Vulgata
21,10Anima impii desiderat malum;

non miserebitur proximo suo.
Nova Vulgata
21,11Multato derisore sapientior erit parvulus;

et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
Nova Vulgata
21,12Excogitat Iustus de domo impii,

ut praecipitet impios in malum.
Nova Vulgata
21,13Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,

et ipse clamabit, et non exaudietur.
Nova Vulgata
21,14Munus absconditum exstinguit iras,

et donum in sinu indignationem maximam.
Nova Vulgata
21,15Gaudium iusto est facere iudicium,

et ruina operantibus iniquitatem.
Nova Vulgata
21,16Vir, qui erraverit a via prudentiae,

in coetu umbrarum commorabitur.
Nova Vulgata
21,17Qui diligit convivia, in egestate erit;

qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
Nova Vulgata
21,18Redemptio pro iusto impius,

et pro rectis iniquus.
Nova Vulgata
21,19Melius est habitare in terra deserta

quam cum muliere rixosa et iracunda.
Nova Vulgata
Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis,

et imprudens homo dissipabit illum.
20 Pinguis – Lege šāmēn; TM «oleum»
Nova Vulgata
21,21Qui sequitur iustitiam et misericordiam,

inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
Nova Vulgata
21,22Civitatem fortium ascendit sapiens

et destruit robur fiduciae eius.
Nova Vulgata
21,23Qui custodit os suum et linguam suam,

custodit ab angustiis animam suam.
Nova Vulgata
21,24Superbus et arrogans vocatur derisor,

qui operatur in ira superbiae.
Nova Vulgata
21,25Desideria occidunt pigrum;

noluerunt enim quidquam manus eius operari:
Nova Vulgata
21,26tota die concupiscit et desiderat;

qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
Nova Vulgata 21,27Hostiae impiorum abominabiles,
eo magis quia offeruntur ex scelere.
Nova Vulgata 21,28Testis mendax peribit;
vir oboediens loquetur in victoriam.
Nova Vulgata 21,29Vir impius obfirmat vultum suum;
qui autem rectus est, corrigit viam suam.
Nova Vulgata 21,30Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
Nova Vulgata 21,31Equus paratur ad diem belli,
Dominus autem salutem tribuit.