Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 23

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 23
23,1Quando sederis, ut comedas cum principe,

diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
Nova Vulgata
23,2et statue cultrum in gutture tuo,
si avidus es.
Nova Vulgata
23,3Ne desideres de cibis eius,
quia est panis mendacii.
Nova Vulgata
23,4Noli laborare, ut diteris,

sed in prudentia tua acquiesce.
Nova Vulgata
23,5Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt;

quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
Nova Vulgata
23,6Ne comedas cum homine invido

et ne desideres cibos eius;
Nova Vulgata
23,7quoniam sicut aestimavit in animo suo,

ita ipse est.

«Comede et bibe» dicet tibi,

et mens eius non est tecum.
Nova Vulgata
23,8Buccellam, quam comederas, evomes

et perdes pulchros sermones tuos.
Nova Vulgata
23,9In auribus insipientium ne loquaris,

quia despicient doctrinam eloquii tui.
Nova Vulgata
Ne attingas terminos viduae

et agrum pupillorum ne introeas:
10 Viduae – Lege ’almānāh; TM «aeterni»; cfr. 15,25; 22,28 non obstante
Nova Vulgata
23,11redemptor enim illorum fortis est,

et ipse iudicabit contra te causam illorum.
Nova Vulgata
23,12Introduc ad doctrinam cor tuum

et aures tuas ad verba scientiae.
Nova Vulgata
23,13Noli subtrahere a puero disciplinam;

si enim percusseris eum virga, non morietur:
Nova Vulgata
23,14tu virga percuties eum

et animam eius de inferno liberabis.
Nova Vulgata
23,15Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum,

gaudebit tecum et cor meum,
Nova Vulgata
23,16et exsultabunt renes mei,

cum locuta fuerint rectum labia tua.
Nova Vulgata
23,17Non aemuletur cor tuum peccatores,

sed in timore Domini esto tota die,
Nova Vulgata
quia est tibi posteritas,

et praestolatio tua non auferetur.
18 Tibi – Cum Gr, Syr et Targ
Nova Vulgata
23,19Audi, fili mi, et esto sapiens

et dirige in via animum tuum.
Nova Vulgata
23,20Noli esse in conviviis potatorum

nec in comissationibus carnis,
Nova Vulgata
23,21quia vacantes potibus et comissatores consumentur,

et vestietur pannis dormitatio.
Nova Vulgata
23,22Audi patrem tuum, qui genuit te,

et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
Nova Vulgata
23,23Veritatem eme et noli vendere;

sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
Nova Vulgata
23,24Exsultat gaudio pater iusti;

qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
Nova Vulgata
23,25gaudeat pater tuus et mater tua,

et exsultet, quae genuit te.
Nova Vulgata
Praebe, fili mi, cor tuum mihi,

et oculi tui vias meas custodiant.
26 Custodiant – Lege cum Gr, Syr, Targ et TM qere tiṣṣornāh
Nova Vulgata
23,27Fovea enim profunda est meretrix,

et puteus angustus aliena,
Nova Vulgata
23,28nam insidiatur ipsa in via quasi latro

et iniquos in hominibus addet.
Nova Vulgata
23,29Cui «Vae»? Cui «Eheu»?

Cui rixae? Cui querela?

Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
Nova Vulgata
23,30His, qui commorantur in vino

et eunt, ut scrutentur mixtum.
Nova Vulgata
23,31Ne intuearis vinum, quando flavescit,

cum splenduerit in calice color eius:

ingreditur blande,
Nova Vulgata
23,32sed in novissimo mordebit ut coluber

et sicut regulus vulnerat.
Nova Vulgata
23,33Oculi tui videbunt extranea,

et cor tuum loquetur perversa;
Nova Vulgata
23,34et eris sicut dormiens in medio mari

et quasi sopitus ad malum navis:
Nova Vulgata
23,35«Verberaverunt me, sed non dolui,

percusserunt me, et ego non sensi;

quando evigilabo et rursus illud requiram?».