Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 24

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 24
24,1Ne aemuleris viros malos

nec desideres esse cum eis,
AT greco Pr24,1υἱέ μὴ ζηλώσῃς κακοὺς ἄνδρας μηδὲ ἐπιθυμήσῃς εἶναι μετ’ αὐτῶν
Nova Vulgata
24,2quia rapinas meditatur mens eorum,

et perniciem labia eorum loquuntur.
AT greco Pr24,2ψεύδη γὰρ μελετᾷ ἡ καρδία αὐτῶν καὶ πόνους τὰ χείλη αὐτῶν λαλεῖ
Nova Vulgata
24,3Sapientia aedificabitur domus,

et prudentia roborabitur.
AT greco Pr24,3μετὰ σοφίας οἰκοδομεῖται οἶκος καὶ μετὰ συνέσεως ἀνορθοῦται
Nova Vulgata
24,4In doctrina replebuntur cellaria,

universa substantia pretiosa et pulcherrima.
AT greco Pr24,4μετὰ αἰσθήσεως ἐμπίμπλαται ταμίεια ἐκ παντὸς πλούτου τιμίου καὶ καλοῦ
Nova Vulgata
24,5Vir sapiens fortis est,

et vir doctus firmat robur.
AT greco Pr24,5κρείσσων σοφὸς ἰσχυροῦ καὶ ἀνὴρ φρόνησιν ἔχων γεωργίου μεγάλου
Nova Vulgata
24,6Quia cum dispositione parabis tibi bellum,

et erit salus, ubi multa consilia sunt.
AT greco Pr24,6μετὰ κυβερνήσεως γίνεται πόλεμος βοήθεια δὲ μετὰ καρδίας βουλευτικῆς
Nova Vulgata
24,7Excelsa stulto sapientia,

in porta non aperiet os suum.
AT greco Pr24,7σοφία καὶ ἔννοια ἀγαθὴ ἐν πύλαις σοφῶν σοφοὶ οὐκ ἐκκλίνουσιν ἐκ στόματος κυρίου
Nova Vulgata
24,8Qui cogitat mala facere,

vir perniciosus vocabitur.
AT greco Pr24,8ἀλλὰ λογίζονται ἐν συνεδρίοις ἀπαιδεύτοις συναντᾷ θάνατος
Nova Vulgata
24,9Cogitatio stulti peccatum est,

et abominatio hominum detractor.
AT greco Pr24,9ἀποθνῄσκει δὲ ἄφρων ἐν ἁμαρτίαις ἀκαθαρσία δὲ ἀνδρὶ λοιμῷ ἐμμολυνθήσεται
Nova Vulgata
24,10Si fueris lassus in die angustiae,

coartabitur fortitudo tua.
AT greco Pr24,10ἐν ἡμέρᾳ κακῇ καὶ ἐν ἡμέρᾳ θλίψεως ἕως ἂν ἐκλίπῃ
Nova Vulgata
24,11Erue eos, qui ducuntur ad mortem;

et, qui trahuntur ad interitum, retine.
AT greco Pr24,11ῥῦσαι ἀγομένους εἰς θάνατον καὶ ἐκπρίου κτεινομένους μὴ φείσῃ
Nova Vulgata
24,12Si dixeris: «Nesciebamus hoc»;

nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit,

et servatorem animae tuae nihil fallit

reddetque homini iuxta opera sua?
AT greco Pr24,12ἐὰν δὲ εἴπῃς οὐκ οἶδα τοῦτον γίνωσκε ὅτι κύριος καρδίας πάντων γινώσκει καὶ ὁ πλάσας πνοὴν πᾶσιν αὐτὸς οἶδεν πάντα ὃς ἀποδίδωσιν ἑκάστῳ κατὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ
Nova Vulgata
24,13Comede, fili mi, mel, quia bonum est

et favum dulcissimum gutturi tuo.
AT greco Pr24,13φάγε μέλι υἱέ ἀγαθὸν γὰρ κηρίον ἵνα γλυκανθῇ σου ὁ φάρυγξ
Nova Vulgata
24,14Sic, scito, est sapientia animae tuae;

quam cum inveneris, erit tibi posteritas,

et spes tua non peribit.
AT greco Pr24,14οὕτως αἰσθήσῃ σοφίαν τῇ σῇ ψυχῇ ἐὰν γὰρ εὕρῃς ἔσται καλὴ ἡ τελευτή σου καὶ ἐλπίς σε οὐκ ἐγκαταλείψει
Nova Vulgata
24,15Ne insidieris, o nequam, domui iusti

neque vastes requiem eius.
AT greco Pr24,15μὴ προσαγάγῃς ἀσεβῆ νομῇ δικαίων μηδὲ ἀπατηθῇς χορτασίᾳ κοιλίας
Nova Vulgata
24,16Septies enim cadet iustus et resurget;

impii autem corruent in malum.
AT greco Pr24,16ἑπτάκι γὰρ πεσεῖται ὁ δίκαιος καὶ ἀναστήσεται οἱ δὲ ἀσεβεῖς ἀσθενήσουσιν ἐν κακοῖς
Nova Vulgata
24,17Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas,

et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
AT greco Pr24,17ἐὰν πέσῃ ὁ ἐχθρός σου μὴ ἐπιχαρῇς αὐτῷ ἐν δὲ τῷ ὑποσκελίσματι αὐτοῦ μὴ ἐπαίρου
Nova Vulgata
24,18ne forte videat Dominus, et displiceat ei

et auferat ab eo iram suam.
AT greco Pr24,18ὅτι ὄψεται κύριος καὶ οὐκ ἀρέσει αὐτῷ καὶ ἀποστρέψει τὸν θυμὸν αὐτοῦ ἀπ’ αὐτοῦ
Nova Vulgata
24,19Ne succendas ira in pessimos,

nec aemuleris impios,
AT greco Pr24,19μὴ χαῖρε ἐπὶ κακοποιοῖς μηδὲ ζήλου ἁμαρτωλούς
Nova Vulgata
24,20quoniam non erit posteritas maligno,

et lucerna impiorum exstinguetur.
AT greco Pr24,20οὐ γὰρ μὴ γένηται ἔκγονα πονηρῶν λαμπτὴρ δὲ ἀσεβῶν σβεσθήσεται
Nova Vulgata
24,21Time Dominum, fili mi, et regem,
et cum nova sectantibus non commiscearis,
AT greco Pr24,21φοβοῦ τὸν θεόν υἱέ καὶ βασιλέα καὶ μηθετέρῳ αὐτῶν ἀπειθήσῃς
Nova Vulgata
24,22quoniam repente consurget perditio eorum,

et ruinam utriusque quis novit?
AT greco Pr24,22καὶ ὀστᾶ ἀνθρώπων κατατρώγει καὶ συγκαίει ὥσπερ φλὸξ ὥστε ἄβρωτα εἶναι νεοσσοῖς ἀετῶν
Nova Vulgata
24,23Haec quoque sapientibus:

Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
AT greco Pr24,23LXX RELOCATES PROVERBS 30:1–4 BEFORE 24:23

ταῦτα δὲ λέγω ὑμῖν τοῖς σοφοῖς ἐπιγινώσκειν αἰδεῖσθαι πρόσωπον ἐν κρίσει οὐ καλόν
Nova Vulgata
24,24Qui dicit impio: «Iustus es»,

maledicent ei populi
et detestabuntur eum tribus.
AT greco Pr24,24ὁ εἰπὼν τὸν ἀσεβῆ δίκαιός ἐστιν ἐπικατάρατος λαοῖς ἔσται καὶ μισητὸς εἰς ἔθνη
Nova Vulgata
24,25Qui vero arguunt eum, laudabuntur,

et super ipsos veniet benedictio boni.
AT greco Pr24,25οἱ δὲ ἐλέγχοντες βελτίους φανοῦνται ἐπ’ αὐτοὺς δὲ ἥξει εὐλογία ἀγαθή
Nova Vulgata
24,26Labia deosculatur,

qui recta verba respondet.
AT greco Pr24,26χείλη δὲ φιλήσουσιν ἀποκρινόμενα λόγους ἀγαθούς
Nova Vulgata
24,27Praepara foris opus tuum

et diligenter exerce illud in agro tuo,

ut postea aedifices domum tuam.
AT greco Pr24,27ἑτοίμαζε εἰς τὴν ἔξοδον τὰ ἔργα σου καὶ παρασκευάζου εἰς τὸν ἀγρὸν καὶ πορεύου κατόπισθέν μου καὶ ἀνοικοδομήσεις τὸν οἶκόν σου
Nova Vulgata
24,28Ne sis testis frustra contra proximum tuum

nec decipias quemquam labiis tuis.
AT greco Pr24,28μὴ ἴσθι ψευδὴς μάρτυς ἐπὶ σὸν πολίτην μηδὲ πλατύνου σοῖς χείλεσιν
Nova Vulgata
24,29Ne dicas: «Quomodo fecit mihi, sic faciam ei,

reddam viro secundum opus suum».
AT greco Pr24,29μὴ εἴπῃς ὃν τρόπον ἐχρήσατό μοι χρήσομαι αὐτῷ τείσομαι δὲ αὐτὸν ἅ με ἠδίκησεν
Nova Vulgata
24,30Per agrum hominis pigri transivi

et per vineam viri sensu carentis:
AT greco Pr24,30ὥσπερ γεώργιον ἀνὴρ ἄφρων καὶ ὥσπερ ἀμπελὼν ἄνθρωπος ἐνδεὴς φρενῶν
Nova Vulgata
24,31et ecce totum repleverant urticae,

et operuerant superficiem eius spinae,

et maceria lapidum destructa erat;
AT greco Pr24,31ἐὰν ἀφῇς αὐτόν χερσωθήσεται καὶ χορτομανήσει ὅλος καὶ γίνεται ἐκλελειμμένος οἱ δὲ φραγμοὶ τῶν λίθων αὐτοῦ κατασκάπτονται
Nova Vulgata
24,32quod cum vidissem, posui in corde meo,

vidi, didici disciplinam:
AT greco Pr24,32ὕστερον ἐγὼ μετενόησα ἐπέβλεψα τοῦ ἐκλέξασθαι παιδείαν
Nova Vulgata
24,33«Parum dormies, modicum dormitabis,

pauxillum manus conseres, ut quiescas,
AT greco Pr24,33ὀλίγον νυστάζω ὀλίγον δὲ καθυπνῶ ὀλίγον δὲ ἐναγκαλίζομαι χερσὶν στήθη
Nova Vulgata
24,34et veniet tibi quasi cursor egestas

et mendicitas quasi vir armatus».
AT greco Pr24,34ἐὰν δὲ τοῦτο ποιῇς ἥξει προπορευομένη ἡ πενία σου καὶ ἡ ἔνδειά σου ὥσπερ ἀγαθὸς δρομεύς

lxx relocates proverbs 30:15–31:9 after 24:34