Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 25

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 25 25,1Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripserunt viri Ezechiae regis Iudae.
Nova Vulgata
25,2Gloria Dei est celare verbum,

et gloria regum investigare sermonem.
Nova Vulgata
25,3Caelum prae altitudine et terra prae profunditate,

et cor regum inscrutabile.
Nova Vulgata
25,4Aufer scorias de argento,

et egredietur vas pro argentario.
Nova Vulgata
25,5Aufer impium de conspectu regis,

et firmabitur iustitia thronus eius.
Nova Vulgata
25,6Ne gloriosus appareas coram rege

et in loco magnorum ne steteris.
Nova Vulgata
25,7Melius est enim ut dicatur tibi: «Ascende huc»,

quam ut humilieris coram principe.
Nova Vulgata
25,8Quae viderunt oculi tui,

ne proferas in iurgio cito,

quoniam quid facies postea,

cum dehonestaverit te amicus tuus?
Nova Vulgata
25,9Causam tuam tracta cum amico tuo

et secretum extranei ne reveles,
Nova Vulgata
25,10ne forte insultet tibi, cum audierit,

et contumelia tua revocari non poterit.
Nova Vulgata
25,11Mala aurea in ornatibus argenteis,

verbum prolatum in tempore suo.
Nova Vulgata
25,12Inauris aurea et margaritum fulgens

sapiens, qui arguit super aurem audientem.
Nova Vulgata
25,13Sicut frigus nivis in die messis,

ita legatus fidelis ei, qui misit eum:

animam ipsius recreat.
Nova Vulgata
25,14Nubes et ventus et pluviae non sequentes

vir gloriosus et promissa non complens.
Nova Vulgata
25,15Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi,

ne forte satiatus evomas illud.
Nova Vulgata
25,17Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,

ne quando satiatus oderit te.
Nova Vulgata
25,18Malleus et gladius et sagitta acuta

homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
Nova Vulgata
25,19Dens putridus et pes vacillans,

qui sperat super infideli in die angustiae.
Nova Vulgata
25,20Sicut exuens pallium in die frigoris,

sicut acetum in nitro,

qui cantat carmina cordi tristi.
Nova Vulgata
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;

si sitierit, pota illum:
21 Vg cum Gr et Syr omittit pane post ciba illum; Gr et Syr omittunt aquam post pota illum, contra TM
Nova Vulgata
25,22prunas enim congregabis super caput eius,

et Dominus reddet tibi.
Nova Vulgata
25,23Ventus aquilo parturit pluvias,

et faciem tristem lingua detrahens.
Nova Vulgata
25,24Melius est sedere in angulo domatis

quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Nova Vulgata
25,25Aqua frigida animae sitienti

et nuntius bonus de terra longinqua.
Nova Vulgata
25,26Fons turbatus pede et vena corrupta

iustus cadens coram impio.
Nova Vulgata
25,27Mel nimium comedere non est bonum,

nec quaestus gloriae est gloria.
Nova Vulgata
25,28Urbs diruta et absque muro

vir, qui non potest cohibere spiritum suum.