Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 28

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 28
28,1Fugit impius, nemine persequente;

iustus autem quasi leo confidens.
Nova Vulgata
28,2Propter peccata terrae multi principes eius;

et propter hominem intellegentem et sapientem

rectus ordo longior erit.
Nova Vulgata
28,3Vir pauper et calumnians pauperes

similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
Nova Vulgata
28,4Qui derelinquunt legem, laudant impium;

qui custodiunt, succenduntur contra eum.
Nova Vulgata
28,5Viri mali non intellegunt iudicium;

qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.
Nova Vulgata
28,6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua

quam perversus in viis suis, quamquam dives.
Nova Vulgata
28,7Qui custodit legem, filius sapiens est;

qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
Nova Vulgata
28,8Qui coacervat divitias suas usuris et fenore,

liberali in pauperes congregat eas.
Nova Vulgata
28,9Qui declinat aures suas, ne audiat legem,

oratio quoque eius erit exsecrabilis.
Nova Vulgata
28,10Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet,

et simplices possidebunt bona eius.
Nova Vulgata
28,11Sapiens sibi videtur vir dives,

pauper autem prudens scrutabitur eum.
Nova Vulgata
28,12In exsultatione iustorum multa gloria est,

et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
Nova Vulgata
28,13Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;

qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,

misericordiam consequetur.
Nova Vulgata
28,14Beatus homo, qui semper est pavidus;

qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
Nova Vulgata
28,15Leo rugiens et ursus esuriens

princeps impius super populum pauperem.
Nova Vulgata
28,16Dux indigens prudentia multos opprimet;

qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
Nova Vulgata
28,17Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum,

si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.
Nova Vulgata
28,18Qui ambulat simpliciter, salvus erit;

qui perversis graditur viis, subito concidet.
Nova Vulgata
28,19Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;

qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
Nova Vulgata
28,20Vir fidelis multum laudabitur;

qui autem festinat ditari, non erit innocens.
Nova Vulgata
28,21Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit;

et pro buccella panis praevaricatur homo.
Nova Vulgata
28,22Festinat ditari vir invidus,

ignorat quod egestas superveniet ei.
Nova Vulgata
28,23Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet

magis quam ille, qui lingua blanditur.
Nova Vulgata
28,24Qui abripit aliquid a patre suo et a matre

et dicit: «Hoc non est peccatum»,

particeps homicidae est.
Nova Vulgata
28,25Qui desiderium dilatat, iurgia concitat;

qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
Nova Vulgata
28,26Qui confidit in corde suo, stultus est;

qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
Nova Vulgata
28,27Qui dat pauperi, non indigebit;

qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
Nova Vulgata
28,28Cum surrexerint impii, abscondentur homines;

cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.