Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 30

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 30
30,1Verba Agur filii Iaces ex Massa.

Oraculum hominis ad Itiel,

ad Itiel et Ucal.
Nova Vulgata
30,2Quoniam stultissimus sum virorum,

et sapientia hominum non est mecum;
Nova Vulgata
30,3et non didici sapientiam

et scientiam sanctorum non novi.
Nova Vulgata
30,4Quis ascendit in caelum atque descendit?

Quis continuit spiritum in manibus suis?

Quis colligavit aquas quasi in vestimento?

Quis statuit omnes terminos terrae?

Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
Nova Vulgata
30,5Omnis sermo Dei probatus

clipeus est sperantibus in eum.
Nova Vulgata
30,6Ne addas quidquam verbis illius,

et arguaris inveniarisque mendax.
Nova Vulgata
30,7Duo rogavi te,

ne deneges mihi, antequam moriar:
Nova Vulgata
30,8vanitatem et verba mendacia longe fac a me,

mendicitatem et divitias ne dederis mihi,

tribue tantum victum demensum mihi,
Nova Vulgata
30,9ne forte satiatus illiciar ad negandum

et dicam: «Quis est Dominus?»

aut egestate compulsus furer

et periurem nomen Dei mei.
Nova Vulgata
30,10Ne calumnieris servum ad dominum suum,

ne forte maledicat tibi, et puniaris.
Nova Vulgata
30,11Generatio, quae patri suo maledicit

et quae matri suae non benedicit.
Nova Vulgata
30,12Generatio, quae sibi munda videtur

et non est lota a sordibus suis.
Nova Vulgata
30,13Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt,

et palpebrae eius in alta surrectae!
Nova Vulgata
30,14Generatio, quae pro dentibus gladios habet,

et cultri molares eius,

ut comedat inopes de terra

et pauperes ex hominibus.
Nova Vulgata
30,15Sanguisugae duae sunt filiae:

«Affer, affer!».

Tria sunt insaturabilia,

et quattuor, quae numquam dicunt: «Sufficit!»:
Nova Vulgata
30,16infernus et venter sterilis,

terra, quae non satiatur aqua,

ignis, qui numquam dicit: «Sufficit!».
Nova Vulgata
30,17Oculum, qui subsannat patrem

et qui despicit obsequium matris suae,

effodiant eum corvi de torrente,

et comedant eum filii aquilae.
Nova Vulgata
30,18Tria sunt nimis difficilia mihi,

et quattuor penitus ignoro:
Nova Vulgata
30,19viam aquilae in caelo,

viam colubri super petram,

viam navis in medio mari

et viam viri in adulescentula.
Nova Vulgata
30,20Talis est et via mulieris adulterae,

quae comedit et tergens os suum dicit:

«Non sum operata malum».
Nova Vulgata
30,21Per tria movetur terra,

et quattuor non potest sustinere:
Nova Vulgata
30,22per servum, cum regnaverit,

per stultum, cum saturatus fuerit cibo,
Nova Vulgata
30,23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta,

et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae.
Nova Vulgata
30,24Quattuor sunt minima terrae,

et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
Nova Vulgata
30,25formicae populus infirmus,

quae praeparant in messe cibum sibi;
Nova Vulgata
30,26hyraces plebs invalida,

qui collocant in petra cubile suum;
Nova Vulgata
30,27regem locusta non habet

et egreditur universa per turmas suas;
Nova Vulgata
30,28stellio manibus nititur

et moratur in aedibus regis.
Nova Vulgata
30,29Tria sunt, quae bene gradiuntur,

et quattuor, quae incedunt feliciter:
Nova Vulgata
30,30leo fortissimus bestiarum

ad nullius pavebit occursum,
Nova Vulgata
30,31gallus succinctus lumbos et aries

et rex, qui secum habet exercitum.
Nova Vulgata
30,32Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime,

et si considerasti, ori impone manum.
Nova Vulgata
30,33Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum,

et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem,

et, qui provocat iras, producit discordias.