Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 31

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 31 31,1Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
Nova Vulgata
31,2Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei?

Quid, fili votorum meorum?
Nova Vulgata
31,3Ne dederis mulieribus substantiam tuam

et vias tuas illis, quae delent reges.
Nova Vulgata
31,4Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum,

nec magistratus desiderare siceram,
Nova Vulgata
31,5ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum

et mutent causam omnium filiorum pauperis.
Nova Vulgata
31,6Date siceram pereunti

et vinum his, qui amaro sunt animo:
Nova Vulgata
31,7bibat et obliviscatur egestatis suae

et doloris sui non recordetur amplius.
Nova Vulgata
31,8Aperi os tuum pro muto

et causis omnium filiorum, qui pereunt;
Nova Vulgata
31,9aperi os tuum, decerne, quod iustum est,

et iudica inopem et pauperem.
Nova Vulgata
31,10ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?

Longe super gemmas pretium eius.
Nova Vulgata
31,11BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
Nova Vulgata
31,12GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.
Nova Vulgata
31,13DALETH. Quaesivit lanam et linum

et operata est delectatione manuum suarum.
Nova Vulgata
31,14HE. Facta est quasi navis institoris

de longe portans panem suum.
Nova Vulgata
31,15VAU. Et de nocte surrexit

deditque praedam domesticis suis

et cibaria ancillis suis.
Nova Vulgata
31,16ZAIN. Consideravit agrum et emit eum;

de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Nova Vulgata
31,17HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos

et roboravit brachium suum.
Nova Vulgata
31,18TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius;

non exstinguetur in nocte lucerna eius.
Nova Vulgata
31,19IOD. Manum suam misit ad colos,

et digiti eius apprehenderunt fusum.
Nova Vulgata
31,20CAPH. Palmas suas aperuit inopi

et manum suam extendit ad pauperem.
Nova Vulgata
31,21LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis:

omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
Nova Vulgata
31,22MEM. Stragulatam vestem fecit sibi;

byssus et purpura indumentum eius.
Nova Vulgata
31,23NUN. Nobilis in portis vir eius,

quando sederit cum senatoribus terrae.
Nova Vulgata
31,24SAMECH. Sindonem fecit et vendidit

et cingulum tradidit Chananaeo.
Nova Vulgata
31,25AIN. Fortitudo et decor indumentum eius,

et ridebit in die novissimo.
Nova Vulgata
31,26PHE. Os suum aperuit sapientiae,

et lex clementiae in lingua eius.
Nova Vulgata
31,27SADE. Consideravit semitas domus suae

et panem otiosa non comedit.
Nova Vulgata
31,28COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,

vir eius et laudavit eam:
Nova Vulgata
31,29RES. «Multae filiae fortiter operatae sunt,

tu supergressa es universas».
Nova Vulgata
31,30SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;

mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
Nova Vulgata
31,31TAU. Date ei de fructu manuum suarum,

et laudent eam in portis opera eius.