Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 5

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 5
5,1Fili mi, attende ad sapientiam meam,

et prudentiae meae inclina aurem tuam,
Nova Vulgata
5,2ut custodias cogitationes,

et disciplinam labia tua conservent.
Nova Vulgata
5,3Favum enim stillant labia meretricis,

et nitidius oleo guttur eius;
Nova Vulgata
5,4novissima autem illius amara quasi absinthium

et acuta quasi gladius biceps.
Nova Vulgata
5,5Pedes eius descendunt in mortem,

et ad inferos gressus illius tendunt;
Nova Vulgata
5,6cum non observet semitam vitae,

vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
Nova Vulgata
Nunc ergo, fili mi, audi me

et ne recedas a verbis oris mei.
7 Fili mi, audi – Sing. cum Gr contra TM. Cfr. versus seqq.
Nova Vulgata
5,8Longe fac ab ea viam tuam

et ne appropinques foribus domus eius.
Nova Vulgata
5,9Ne des alienis honorem tuum

et annos tuos crudeli,
Nova Vulgata
5,10ne forte impleantur extranei viribus tuis,

et labores tui sint in domo aliena,
Nova Vulgata
5,11et gemas in novissimis,

quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
Nova Vulgata
5,12et dicas: «Cur detestatus sum disciplinam,

et increpationes renuit cor meum,
Nova Vulgata
5,13nec audivi vocem docentium me

et magistris non inclinavi aurem meam?
Nova Vulgata
5,14Paene fui in omni malo,

in medio ecclesiae et synagogae».
Nova Vulgata
5,15Bibe aquam de cisterna tua

et fluenta putei tui,
Nova Vulgata
ne deriventur fontes tui foras,

et in plateis rivi aquarum;
16 Ne – Praemittitur cum Gr; in TM pen, vel ’al excisum
Nova Vulgata
5,17habeto eas solus,

nec sint alieni participes tui.
Nova Vulgata
5,18Sit vena tua benedicta,

et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
Nova Vulgata
cerva carissima et gratissimus hinnulus,

blanditiae eius inebrient te in omni tempore,

in amore eius delectare iugiter.
19 Blanditiae – Lege dōdê-; TM «ubera». Cfr. 7,18 parallelismum terminorum
Nova Vulgata
5,20Quare seduceris, fili mi, ab aliena

et foveris in sinu extraneae?
Nova Vulgata
5,21Quoniam ante Dominum viae hominis,

et omnes gressus eius considerat.
Nova Vulgata
5,22Iniquitates suae capient impium,

et funibus peccatorum suorum constringetur.
Nova Vulgata
5,23Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,

et in multitudine stultitiae suae decipietur.