Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 6

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 6
6,1Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,

defixisti apud extraneum manum tuam;
Nova Vulgata
6,2illaqueatus es verbis oris tui

et captus propriis sermonibus.
Nova Vulgata
6,3Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera,

quia incidisti in manum proximi tui;

discurre, prosternere, insta amico tuo.
Nova Vulgata
6,4Ne dederis somnum oculis tuis

nec palpebris tuis dormitationem.
Nova Vulgata
Eruere quasi dammula de rete,

et quasi avis de manu aucupis.
5 De rete – Lege cum Gr mimmaṣôd; TM de «manu»
Nova Vulgata
6,6Vade ad formicam, o piger,

et considera vias eius et disce sapientiam.
Nova Vulgata
6,7Quae, cum non habeat ducem

nec praeceptorem nec principem,
Nova Vulgata
6,8parat in aestate cibum sibi

et congregat in messe, quod comedat.
Nova Vulgata
6,9Usquequo, piger, dormies?

Quando consurges e somno tuo?
Nova Vulgata
6,10Paululum dormis, paululum dormitas,

paululum conseres manus, ut dormias;
Nova Vulgata
6,11et veniet tibi quasi viator egestas,

et pauperies quasi vir armatus.
Nova Vulgata
6,12Homo iniquus, vir inutilis,

graditur ore perverso;
Nova Vulgata
6,13annuit oculis, terit pede,

digito loquitur.
Nova Vulgata
6,14Prava in corde suo machinatur,

malum in omni tempore, iurgia seminat.
Nova Vulgata
6,15Ideo extemplo veniet perditio sua,

et subito conteretur nec habebit medicinam.
Nova Vulgata
6,16Sex sunt, quae odit Dominus,

et septem detestatur anima eius:
Nova Vulgata
6,17oculos sublimes, linguam mendacem,

manus effundentes innoxium sanguinem,
Nova Vulgata
6,18cor machinans cogitationes pravas,

pedes veloces ad currendum in malum,
Nova Vulgata
6,19proferentem mendacia, testem fallacem

et eum, qui seminat inter fratres discordias.
Nova Vulgata
6,20Conserva, fili mi, praecepta patris tui

et ne reicias legem matris tuae;
Nova Vulgata
6,21liga ea in corde tuo iugiter

et circumda gutturi tuo.
Nova Vulgata
6,22Cum ambulaveris, dirigent te,

cum dormieris, custodient te
et,
cum evigilaveris, colloquentur tecum.
Nova Vulgata
6,23Quia mandatum lucerna est, et lex lux,

et via vitae increpatio disciplinae,
Nova Vulgata
6,24ut custodiant te a muliere mala

et a blanda lingua extraneae;
Nova Vulgata
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum,

nec capiaris nutibus illius:
25 Capiaris – Lege tōqiḥăkā, deductum a verbo lāqaḥ, mutatis tantum punctis in TM
Nova Vulgata
6,26pretium enim scorti vix est torta panis,

mulier autem viri pretiosam animam capit.
Nova Vulgata
6,27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,

et vestimenta illius non ardebunt?
Nova Vulgata
6,28Aut ambulare super prunas,

et non comburentur plantae eius?
Nova Vulgata
6,29Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui;

non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
Nova Vulgata
6,30Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit,

ut esurientem impleat animam.
Nova Vulgata
6,31Deprehensus quoque reddet septuplum

et omnem substantiam domus suae tradet.
Nova Vulgata
6,32Qui autem adulter est cum muliere, vecors est;

perdet animam suam, qui hoc fecerit.
Nova Vulgata
6,33Plagam et ignominiam congregat sibi,

et opprobrium illius non delebitur.
Nova Vulgata
6,34Quia zelus est furor viri,

et non parcet in die vindictae
Nova Vulgata
nec accipiet personam tuam in piaculum

nec suscipiet dona plurima.
35 Personam tuam in piaculum – Lege pānêkā lekōpher; TM penê kol-kōpher