Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 1

Psalmorum

1 1Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum

et in via peccatorum non stetit

et in conventu derisorum non sedit,


2sed in lege Domini voluntas eius,

et in lege eius meditatur die ac nocte.

 

3Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,

quod fructum suum dabit in tempore suo;

et folium eius non defluet,

et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.

 

4Non sic impii, non sic,

sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.


5Ideo non consurgent impii in iudicio,

neque peccatores in concilio iustorum.

 

6Quoniam novit Dominus viam iustorum,

et iter impiorum peribit.