Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 10

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10
10,1LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe,

abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
Nova Vulgata
10,2Dum superbit, impius insequitur pauperem;

comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
Nova Vulgata
10,3Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae,

et avarus sibi benedicit.
Nova Vulgata
10,4NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua:

«Non requiret; non est Deus».
 
Nova Vulgata
10,5Hae sunt omnes cogitationes eius;

prosperantur viae illius in omni tempore.

Excelsa nimis iudicia tua a facie eius;

omnes inimicos suos aspernatur.
 
Nova Vulgata
10,6Dixit enim in corde suo: «Non movebor;

in generationem et generationem ero sine malo».
Nova Vulgata
10,7PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo,

sub lingua eius labor et nequitia.
Nova Vulgata
10,8Sedet in insidiis ad vicos,

in occultis interficit innocentem.
Nova Vulgata
10,9SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt;

insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.

Insidiatur, ut rapiat pauperem;

rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
Nova Vulgata
10,10Irruit et inclinat se, et miseri cadunt

in fortitudine brachiorum eius.
Nova Vulgata
10,11Dixit enim in corde suo: «Oblitus est Deus;

avertit faciem suam, non videbit in finem». —
Nova Vulgata
10,12COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam,

ne obliviscaris pauperum.
Nova Vulgata
10,13Propter quid spernit impius Deum?

Dixit enim in corde suo: «Non requires».
Nova Vulgata
10,14RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras,

ut tradas eos in manus tuas.

Tibi derelictus est pauper,

orphano tu factus es adiutor.
Nova Vulgata
10,15SIN. Contere brachium peccatoris et maligni;

quaeres peccatum illius et non invenies.
 
Nova Vulgata
10,16Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi:

perierunt gentes de terra illius.
Nova Vulgata
10,17TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine;

confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
Nova Vulgata
10,18iudicare pupillo et humili,

ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.