Nova Vulgata103 103,1David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
Nova Vulgata 103,2Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius.
Nova Vulgata 103,3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;
Nova Vulgata 103,4qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
Nova Vulgata qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua.
5Aetatem – Qui sensus deductus est a voce Hebraica ‛ādāh, i. e. «appropinquare, progredi (aetate)», in TM scriptum invenitur «ornamentum», quod cum contextu orationis non congruit
Nova Vulgata 103,6Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Nova Vulgata 103,7Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas.
Nova Vulgata 103,8Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
Nova Vulgata 103,9Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur.
Nova Vulgata 103,10Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Nova Vulgata 103,11Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum;
Nova Vulgata 103,12quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Nova Vulgata 103,13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Nova Vulgata 103,14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus.
Nova Vulgata 103,15Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Nova Vulgata 103,16Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius.
Nova Vulgata 103,17Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum,
Nova Vulgata 103,18in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Nova Vulgata 103,19Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Nova Vulgata 103,20Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius.
Nova Vulgata 103,21Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Nova Vulgata 103,22Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.