Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 105

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 105
105,1ALLELUIA.

Confitemini Domino et invocate nomen eius,

annuntiate inter gentes opera eius.
Nova Vulgata
105,2Cantate ei et psallite ei,

meditamini in omnibus mirabilibus eius.
Nova Vulgata
105,3Laudamini in nomine sancto eius,

laetetur cor quaerentium Dominum.
 
Nova Vulgata
105,4Quaerite Dominum et potentiam eius,

quaerite faciem eius semper.
Nova Vulgata
105,5Mementote mirabilium eius, quae fecit,

prodigia eius et iudicia oris eius,
Nova Vulgata
105,6semen Abraham, servi eius,

filii Iacob, electi eius.
 
Nova Vulgata
105,7Ipse Dominus Deus noster;

in universa terra iudicia eius.
Nova Vulgata
105,8Memor fuit in saeculum testamenti sui,

verbi, quod mandavit in mille generationes,
Nova Vulgata
105,9quod disposuit cum Abraham,

et iuramenti sui ad Isaac.
 
Nova Vulgata
105,10Et statuit illud Iacob in praeceptum

et Israel in testamentum aeternum
Nova Vulgata
105,11dicens: «Tibi dabo terram Chanaan

funiculum hereditatis vestrae».
Nova Vulgata
105,12Cum essent numero brevi,

paucissimi et peregrini in ea,
Nova Vulgata
105,13et pertransirent de gente in gentem

et de regno ad populum alterum,
Nova Vulgata
105,14non permisit hominem nocere eis

et corripuit pro eis reges:
Nova Vulgata
105,15«Nolite tangere christos meos

et in prophetis meis nolite malignari». 
 
Nova Vulgata
105,16Et vocavit famem super terram

et omne baculum panis contrivit.
Nova Vulgata
105,17Misit ante eos virum,

in servum venumdatus est Ioseph.
Nova Vulgata
105,18Strinxerunt in compedibus pedes eius,

in ferrum intravit collum eius,
Nova Vulgata
105,19donec veniret verbum eius,

eloquium Domini purgaret eum.
Nova Vulgata
105,20Misit rex et solvit eum,

princeps populorum, et dimisit eum;
Nova Vulgata
105,21constituit eum dominum domus suae

et principem omnis possessionis suae,
Nova Vulgata
105,22ut erudiret principes eius sicut semetipsum

et senes eius prudentiam doceret.
 
Nova Vulgata
105,23Et intravit Israel in Aegyptum,

et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
Nova Vulgata
105,24Et auxit populum suum vehementer

et confortavit eum super inimicos eius.
Nova Vulgata
105,25Convertit cor eorum, ut odirent populum eius

et dolum facerent in servos eius.
Nova Vulgata
105,26Misit Moysen servum suum,

Aaron, quem elegit.
Nova Vulgata
105,27Posuit in eis verba signorum suorum

et prodigiorum in terra Cham.
 
Nova Vulgata
105,28Misit tenebras et obscuravit,

et restiterunt sermonibus eius
Nova Vulgata
105,29Convertit aquas eorum in sanguinem

et occidit pisces eorum.
Nova Vulgata
105,30Edidit terra eorum ranas

in penetralibus regum ipsorum.
Nova Vulgata
105,31Dixit, et venit coenomyia

et scinifes in omnibus finibus eorum.
Nova Vulgata
105,32Posuit pluvias eorum grandinem,

ignem comburentem in terra ipsorum.
Nova Vulgata
105,33Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum

et contrivit lignum finium eorum.
 
Nova Vulgata
105,34Dixit, et venit locusta

et bruchus, cuius non erat numerus,
Nova Vulgata
105,35et comedit omne fenum in terra eorum

et comedit fructum terrae eorum.
Nova Vulgata
105,36Et percussit omne primogenitum in terra eorum,

primitias omnis roboris eorum.
 
Nova Vulgata
105,37Et eduxit eos cum argento et auro;

et non erat in tribubus eorum infirmus.
Nova Vulgata
105,38Laetata est Aegyptus in profectione eorum,

quia incubuit timor eorum super eos.
Nova Vulgata
105,39Expandit nubem in protectionem

et ignem, ut luceret eis per noctem.
 
Nova Vulgata
105,40Petierunt, et venit coturnix,

et pane caeli saturavit eos.
Nova Vulgata
105,41Dirupit petram, et fluxerunt aquae,

abierunt in sicco flumina.
Nova Vulgata
105,42Quoniam memor fuit verbi sancti sui

ad Abraham puerum suum.
 
Nova Vulgata
105,43Et eduxit populum suum in exsultatione,

electos suos in laetitia.
Nova Vulgata
105,44Et dedit illis regiones gentium,

et labores populorum possederunt,
Nova Vulgata
105,45ut custodiant iustificationes eius

et leges eius servent.

ALLELUIA.