Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 109

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 109
109,1Magistro chori. David. Psalmus.

Deus laudis meae, ne tacueris,
Nova Vulgata
109,2quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

 
Locuti sunt adversum me lingua dolosa
Nova Vulgata
109,3et sermonibus odii circumdederunt me

et expugnaverunt me gratis.
Nova Vulgata
109,4Pro dilectione mea adversabantur mihi;

ego autem orabam.
Nova Vulgata
109,5Et posuerunt adversum me mala pro bonis

et odium pro dilectione mea.
 
Nova Vulgata
109,6Constitue super eum peccatorem,

et adversarius stet a dextris eius.
Nova Vulgata
109,7Cum iudicatur, exeat condemnatus,

et oratio eius fiat in peccatum.
Nova Vulgata
109,8Fiant dies eius pauci,

et ministerium eius accipiat alter.
Nova Vulgata
109,9Fiant filii eius orphani,

et uxor eius vidua.
Nova Vulgata
109,10Instabiles vagentur filii eius et mendicent

et eiciantur de ruinis suis.
 
Nova Vulgata
109,11Scrutetur fenerator omnem substantiam eius,

et diripiant alieni labores eius.
Nova Vulgata
109,12Non sit qui praebeat illi misericordiam,

nec sit qui misereatur pupillis eius.
Nova Vulgata
109,13Fiant nati eius in interitum,

in generatione una deleatur nomen eorum.
Nova Vulgata
109,14In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini,

et peccatum matris eius non deleatur.
Nova Vulgata
109,15Fiant contra Dominum semper,

et disperdat de terra memoriam eorum.
 
Nova Vulgata
109,16Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam

et persecutus est hominem inopem et mendicum

et compunctum corde, ut mortificaret.
Nova Vulgata
109,17Et dilexit maledictionem: et veniat ei;

et noluit benedictionem: et elongetur ab eo.
Nova Vulgata
109,18Et induit maledictionem sicut vestimentum:

et intret sicut aqua in interiora eius,

et sicut oleum in ossa eius.
Nova Vulgata
109,19Fiat ei sicut indumentum, quo operitur,

et sicut zona, qua semper praecingitur.
Nova Vulgata
109,20Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum,

et qui loquuntur mala adversus animam meam.
 
Nova Vulgata
109,21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,

quia suavis est misericordia tua;

libera me,
Nova Vulgata 109,22quia egenus et pauper ego sum,

et cor meum vulneratum est intra me.
Nova Vulgata
109,23Sicut umbra, cum declinat, pertransii,

excussus sum sicut locustae.
Nova Vulgata
109,24Genua mea infirmata sunt ieiunio,

et caro mea contabuit absque oleo.
Nova Vulgata
109,25Et ego factus sum opprobrium illis:

viderunt me et moverunt capita sua.
 
Nova Vulgata
109,26Adiuva me, Domine Deus meus,

salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Nova Vulgata
109,27Et sciant quia manus tua haec:

tu, Domine, hoc fecisti.
Nova Vulgata
109,28Maledicant illi, et tu benedicas;

qui insurgunt in me, confundantur,

servus autem tuus laetabitur.
Nova Vulgata
109,29Induantur, qui detrahunt mihi, pudore

et operiantur sicut diploide confusione sua.
 
Nova Vulgata
109,30Confitebor Domino nimis in ore meo

et in medio multorum laudabo eum,
Nova Vulgata
109,31quia astitit a dextris pauperis,

ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.