Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 11

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 11
11,1Magistro chori. David.

In Domino confido, quomodo dicitis animae meae:

«Transmigra in montem sicut passer!
 
Nova Vulgata
11,2Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum,

paraverunt sagittas suas super nervum,
ut sagittent in obscuro rectos corde.
Nova Vulgata
11,3Quando fundamenta evertuntur,

iustus quid faciat?».
 
Nova Vulgata
11,4Dominus in templo sancto suo,

Dominus, in caelo sedes eius.

Oculi eius in pauperem respiciunt,

palpebrae eius interrogant filios hominum.
Nova Vulgata
11,5Dominus interrogat iustum et impium;

qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
Nova Vulgata
11,6Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur;

et spiritus procellarum pars calicis eorum.
 
Nova Vulgata
11,7Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit,

recti videbunt vultum eius.