Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 114

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 114
114,1ALLELUIA.

In exitu Israel de Aegypto,

domus Iacob de populo barbaro,
Nova Vulgata
114,2factus est Iuda sanctuarium eius,

Israel potestas eius.
 
Nova Vulgata
114,3Mare vidit et fugit,

Iordanis conversus est retrorsum;
Nova Vulgata
114,4montes saltaverunt ut arietes,

et colles sicut agni ovium.
 
Nova Vulgata
114,5Quid est tibi, mare, quod fugisti?

Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
Nova Vulgata
114,6Montes, quod saltastis sicut arietes,

et colles, sicut agni ovium?
 
Nova Vulgata
114,7A facie Domini contremisce, terra,

a facie Dei Iacob,
Nova Vulgata
114,8qui convertit petram in stagna aquarum

et silicem in fontes aquarum.