Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 115

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 115
115,1Non nobis, Domine, non nobis,

sed nomini tuo da gloriam

super misericordia tua et veritate tua.
AT greco Sal115,1gr. psalm 115 (heb. 116b) αλληλουια ἐπίστευσα διὸ ἐλάλησα ἐγὼ δὲ ἐταπεινώθην σφόδρα
Nova Vulgata
115,2Quare dicent gentes:

«Ubi est Deus eorum?».
AT greco Sal115,2ἐγὼ εἶπα ἐν τῇ ἐκστάσει μου πᾶς ἄνθρωπος ψεύστης
Nova Vulgata
115,3Deus autem noster in caelo;

omnia, quaecumque voluit, fecit.
 
AT greco Sal115,3τί ἀνταποδώσω τῷ κυρίῳ περὶ πάντων ὧν ἀνταπέδωκέν μοι
Nova Vulgata
115,4Simulacra gentium argentum et aurum,

opera manuum hominum.
AT greco Sal115,4ποτήριον σωτηρίου λήμψομαι καὶ τὸ ὄνομα κυρίου ἐπικαλέσομαι
Nova Vulgata
115,5Os habent et non loquentur,

oculos habent et non videbunt.
AT greco Sal115,5
Nova Vulgata
115,6Aures habent et non audient,

nares habent et non odorabunt.
AT greco Sal115,6τίμιος ἐναντίον κυρίου ὁ θάνατος τῶν ὁσίων αὐτοῦ
Nova Vulgata
115,7Manus habent et non palpabunt,

pedes habent et non ambulabunt;

non clamabunt in gutture suo.
AT greco Sal115,7ὦ κύριε ἐγὼ δοῦλος σός ἐγὼ δοῦλος σὸς καὶ υἱὸς τῆς παιδίσκης σου διέρρηξας τοὺς δεσμούς μου
Nova Vulgata
115,8Similes illis erunt, qui faciunt ea,

et omnes, qui confidunt in eis.
 
AT greco Sal115,8σοὶ θύσω θυσίαν αἰνέσεως
Nova Vulgata
115,9Domus Israel speravit in Domino:

adiutorium eorum et scutum eorum est.
AT greco Sal115,9τὰς εὐχάς μου τῷ κυρίῳ ἀποδώσω ἐναντίον παντὸς τοῦ λαοῦ αὐτοῦ
Nova Vulgata
115,10Domus Aaron speravit in Domino:

adiutorium eorum et scutum eorum est.
AT greco Sal115,10ἐν αὐλαῖς οἴκου κυρίου ἐν μέσῳ σου Ιερουσαλημ
Nova Vulgata
115,11Qui timent Dominum, speraverunt in Domino:

adiutorium eorum et scutum eorum est.
 
Nova Vulgata
115,12Dominus memor fuit nostri

et benedicet nobis:
benedicet domui Israel,

benedicet domui Aaron,
Nova Vulgata
115,13benedicet omnibus, qui timent Dominum,

pusillis cum maioribus.
 
Nova Vulgata
115,14Adiciat Dominus super vos,

super vos et super filios vestros.
Nova Vulgata
115,15Benedicti vos a Domino,

qui fecit caelum et terram.
 
Nova Vulgata
115,16Caeli, caeli sunt Domino,

terram autem dedit filiis hominum.
Nova Vulgata
115,17Non mortui laudabunt te, Domine,

neque omnes, qui descendunt in silentium,
Nova Vulgata
115,18sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino

ex hoc nunc et usque in saeculum.