Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 119

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 119
119,1ALLELUIA.

ALEPH. Beati immaculati in via,

qui ambulant in lege Domini.
AT greco Sal119,1gr. psalm 119 (heb. 120) ᾠδὴ τῶν ἀναβαθμῶν πρὸς κύριον ἐν τῷ θλίβεσθαί με ἐκέκραξα καὶ εἰσήκουσέν μου
Nova Vulgata
119,2Beati, qui servant testimonia eius,

in toto corde exquirunt eum.
AT greco Sal119,2κύριε ῥῦσαι τὴν ψυχήν μου ἀπὸ χειλέων ἀδίκων καὶ ἀπὸ γλώσσης δολίας
Nova Vulgata
119,3Non enim operati sunt iniquitatem,

in viis eius ambulaverunt.
AT greco Sal119,3τί δοθείη σοι καὶ τί προστεθείη σοι πρὸς γλῶσσαν δολίαν
Nova Vulgata
119,4Tu mandasti

mandata tua custodiri nimis.
AT greco Sal119,4τὰ βέλη τοῦ δυνατοῦ ἠκονημένα σὺν τοῖς ἄνθραξιν τοῖς ἐρημικοῖς
Nova Vulgata
119,5Utinam dirigantur viae meae

ad custodiendas iustificationes tuas!
AT greco Sal119,5οἴμμοι ὅτι ἡ παροικία μου ἐμακρύνθη κατεσκήνωσα μετὰ τῶν σκηνωμάτων Κηδαρ
Nova Vulgata
119,6Tunc non confundar,

cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.
AT greco Sal119,6πολλὰ παρῴκησεν ἡ ψυχή μου
Nova Vulgata
119,7Confitebor tibi in directione cordis,

in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
AT greco Sal119,7μετὰ τῶν μισούντων τὴν εἰρήνην ἤμην εἰρηνικός ὅταν ἐλάλουν αὐτοῖς ἐπολέμουν με δωρεάν
Nova Vulgata
119,8Iustificationes tuas custodiam,

non me derelinquas usquequaque.
 
Nova Vulgata
119,9BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam?

In custodiendo sermones tuos.
Nova Vulgata
119,10In toto corde meo exquisivi te,

ne errare me facias a praeceptis tuis.
Nova Vulgata
119,11In corde meo abscondi eloquia tua,

ut non peccem tibi.
Nova Vulgata
119,12Benedictus es, Domine;

doce me iustificationes tuas.
Nova Vulgata
119,13In labiis meis

numeravi omnia iudicia oris tui.
Nova Vulgata
119,14In via testimoniorum tuorum delectatus sum

sicut in omnibus divitiis.
Nova Vulgata
119,15In mandatis tuis exercebor

et considerabo vias tuas.
Nova Vulgata
119,16In iustificationibus tuis delectabor,

non obliviscar sermonem tuum.
 
Nova Vulgata
119,17GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam

et custodiam sermonem tuum.
Nova Vulgata
119,18Revela oculos meos,

et considerabo mirabilia de lege tua.
Nova Vulgata
119,19Incola ego sum in terra,

non abscondas a me praecepta tua.
Nova Vulgata
119,20Defecit anima mea in desiderando iudicia tua

in omni tempore.
Nova Vulgata
119,21Increpasti superbos;

maledicti, qui errant a praeceptis tuis.
Nova Vulgata
119,22Aufer a me opprobrium et contemptum,

quia testimonia tua servavi.
Nova Vulgata
119,23Etsi principes sedent et adversum me loquuntur,

servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
Nova Vulgata
119,24Nam et testimonia tua delectatio mea,

et consilium meum iustificationes tuae.
 
Nova Vulgata
119,25DALETH. Adhaesit pulveri anima mea;

vivifica me secundum verbum tuum.
Nova Vulgata
119,26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;

doce me iustificationes tuas.
Nova Vulgata
119,27Viam mandatorum tuorum fac me intellegere,

et exercebor in mirabilibus tuis.
Nova Vulgata
119,28Lacrimata est anima mea prae maerore;

erige me secundum verbum tuum.
Nova Vulgata
119,29Viam mendacii averte a me

et legem tuam da mihi benigne.
Nova Vulgata
119,30Viam veritatis elegi,

iudicia tua proposui mihi.
Nova Vulgata
119,31Adhaesi testimoniis tuis, Domine;

noli me confundere.
Nova Vulgata
119,32Viam mandatorum tuorum curram,

quia dilatasti cor meum.
 
Nova Vulgata
119,33HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum,

et servabo eam semper.
Nova Vulgata
119,34Da mihi intellectum, et servabo legem tuam

et custodiam illam in toto corde meo.
Nova Vulgata
119,35Deduc me in semitam praeceptorum tuorum,

quia ipsam volui.
Nova Vulgata
119,36Inclina cor meum in testimonia tua

et non in avaritiam.
Nova Vulgata
119,37Averte oculos meos, ne videant vanitatem;

in via tua vivifica me.
Nova Vulgata
119,38Suscita servo tuo eloquium tuum,

quod est ad timorem tuum.
Nova Vulgata
119,39Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum,

quia iudicia tua iucunda.
Nova Vulgata
119,40Ecce concupivi mandata tua;

in iustitia tua vivifica me.
 
Nova Vulgata
119,41VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine,

salutare tuum secundum eloquium tuum.
Nova Vulgata
119,42Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,

quia speravi in sermonibus tuis.
Nova Vulgata
119,43Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,

quia in iudiciis tuis supersperavi.
Nova Vulgata
119,44Et custodiam legem tuam semper,

in saeculum et in saeculum saeculi.
Nova Vulgata
119,45Et ambulabo in latitudine,

quia mandata tua exquisivi.
Nova Vulgata
119,46Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum

et non confundar.
Nova Vulgata
119,47Et delectabor in praeceptis tuis,

quae dilexi.
Nova Vulgata
119,48Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi;

et exercebor in iustificationibus tuis.
 
Nova Vulgata
119,49ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo,

in quo mihi spem dedisti.
Nova Vulgata
119,50Hoc me consolatum est in humiliatione mea,

quia eloquium tuum vivificavit me.
Nova Vulgata
119,51Superbi deriserunt me vehementer;

a lege autem tua non declinavi.
Nova Vulgata
119,52Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine,

et consolatus sum.
Nova Vulgata
119,53Indignatio tenuit me

propter peccatores derelinquentes legem tuam.
Nova Vulgata
119,54Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae

in loco peregrinationis meae.
Nova Vulgata
119,55Memor fui nocte nominis tui, Domine,

et custodiam legem tuam.
Nova Vulgata
119,56Hoc factum est mihi,

quia mandata tua servavi.
 
Nova Vulgata
119,57HETH. Portio mea Dominus:

dixi custodire verba tua.
Nova Vulgata
119,58Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo;

miserere mei secundum eloquium tuum.
Nova Vulgata
119,59Cogitavi vias meas

et converti pedes meos in testimonia tua.
Nova Vulgata
119,60Festinavi et non sum moratus,

ut custodiam praecepta tua.
Nova Vulgata
119,61Funes peccatorum circumplexi sunt me,

et legem tuam non sum oblitus.
Nova Vulgata
119,62Media nocte surgebam ad confitendum tibi

super iudicia iustitiae tuae.
Nova Vulgata
119,63Particeps ego sum omnium timentium te

et custodientium mandata tua.
Nova Vulgata
119,64Misericordia tua, Domine, plena est terra;

iustificationes tuas doce me.
 
Nova Vulgata
119,65TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,

secundum verbum tuum.
Nova Vulgata
119,66Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me,

quia praeceptis tuis credidi.
Nova Vulgata
119,67Priusquam humiliarer ego erravi;

nunc autem eloquium tuum custodiam
Nova Vulgata
119,68Bonus es tu et benefaciens,

doce me iustificationes tuas.
Nova Vulgata
119,69Excogitaverunt contra me dolosa superbi,

ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.
Nova Vulgata
119,70Incrassatum est sicut adeps cor eorum,

ego vero in lege tua delectatus sum.
Nova Vulgata
119,71Bonum mihi quia humiliatus sum,

ut discam iustificationes tuas.
Nova Vulgata
119,72Bonum mihi lex oris tui

super milia auri et argenti.
 
Nova Vulgata
119,73IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me;

da mihi intellectum, et discam praecepta tua.
Nova Vulgata
119,74Qui timent te, videbunt me et laetabuntur,

quia in verba tua supersperavi.
Nova Vulgata
119,75Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua,

et in veritate humiliasti me.
Nova Vulgata
119,76Fiat misericordia tua, ut consoletur me,

secundum eloquium tuum servo tuo.
Nova Vulgata
119,77Veniant mihi miserationes tuae, et vivam,

quia lex tua delectatio mea est.
Nova Vulgata
119,78Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me,

ego autem exercebor in mandatis tuis.
Nova Vulgata
119,79Convertantur mihi timentes te,

et qui noverunt testimonia tua.
Nova Vulgata
119,80Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis,

ut non confundar.
 
Nova Vulgata
119,81CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea,

et in verbum tuum supersperavi.
Nova Vulgata
119,82Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,

dicentes: «Quando consolaberis me?».
Nova Vulgata
119,83Quia factus sum sicut uter in fumo;

iustificationes tuas non sum oblitus.
Nova Vulgata
119,84Quot sunt dies servi tui?

Quando facies de persequentibus me iudicium?
Nova Vulgata
119,85Foderunt mihi foveas superbi,

qui non sunt secundum legem tuam.
Nova Vulgata
119,86Omnia praecepta tua veritas;

dolose persecuti sunt me; adiuva me.
Nova Vulgata
119,87Paulo minus consummaverunt me in terra,

ego autem non dereliqui mandata tua.
Nova Vulgata
119,88Secundum misericordiam tuam vivifica me,

et custodiam testimonia oris tui.
 
Nova Vulgata
119,89LAMED. In aeternum, Domine,

verbum tuum constitutum est in caelo.
Nova Vulgata
119,90In generationem et generationem veritas tua;

firmasti terram, et permanet.
Nova Vulgata
119,91Secundum iudicia tua permanent hodie,

quoniam omnia serviunt tibi.
Nova Vulgata
119,92Nisi quod lex tua delectatio mea est,

tunc forte periissem in humilia tione mea.
Nova Vulgata
119,93In aeternum non obliviscar man data tua,

quia in ipsis vivificasti me.
Nova Vulgata
119,94Tuus sum ego: salvum me fac,

quoniam mandata tua exqui sivi.
Nova Vulgata
119,95Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me;

testimonia tua intellexi.
Nova Vulgata
119,96Omni consummationi vidi finem,

latum praeceptum tuum nimis.
 
Nova Vulgata
119,97MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine;

tota die meditatio mea est.
Nova Vulgata
119,98Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum,

quia in aeternum mihi est.
Nova Vulgata
119,99Super omnes docentes me prudens factus sum,

quia testimonia tua meditatio mea est.
Nova Vulgata
119,100Super senes intellexi,

quia mandata tua servavi.
Nova Vulgata
119,101Ab omni via mala prohibui pedes meos,

ut custodiam verba tua.
Nova Vulgata
119,102A iudiciis tuis non declinavi,

quia tu legem posuisti mihi.
Nova Vulgata
119,103Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,

super mel ori meo.
Nova Vulgata 119,104A mandatis tuis intellexi;

propterea odivi omnem viam mendacii.
 
Nova Vulgata
119,105NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum

et lumen semitis meis.
Nova Vulgata
119,106Iuravi et statui

custodire iudicia iustitiae tuae.
Nova Vulgata
119,107Humiliatus sum usquequaque, Domine;

vivifica me secundum verbum tuum.
Nova Vulgata
119,108Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine,

et iudicia tua doce me.
Nova Vulgata
119,109Anima mea in manibus meis semper,

et legem tuam non sum oblitus.
Nova Vulgata
119,110Posuerunt peccatores laqueum mihi,

et de mandatis tuis non erravi.
Nova Vulgata
119,111Hereditas mea testimonia tua in aeternum,

quia exsultatio cordis mei sunt.
Nova Vulgata
119,112Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas

in aeternum, in finem.
 
Nova Vulgata
119,113SAMECH. Duplices corde odio habui

et legem tuam dilexi.
Nova Vulgata
119,114Tegmen et scutum meum es tu,

et in verbum tuum supersperavi.
Nova Vulgata
119,115Declinate a me, maligni,

et servabo praecepta Dei mei.
Nova Vulgata
119,116Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam;

et non confundas me ab exspectatione mea.
Nova Vulgata
119,117Sustenta me, et salvus ero

et delectabor in iustificationibus tuis semper.
Nova Vulgata
119,118Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis,

quia mendacium cogitatio eorum.
Nova Vulgata
119,119Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae;

ideo dilexi testimonia tua.
Nova Vulgata
119,120Horruit a timore tuo caro mea;

a iudiciis enim tuis timui.
 
Nova Vulgata
119,121AIN. Feci iudicium et iustitiam;

non tradas me calumniantibus me.
Nova Vulgata
119,122Sponde pro servo tuo in bonum;

non calumnientur me superbi.
Nova Vulgata
119,123Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui

et eloquii iustitiae tuae.
Nova Vulgata
119,124Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam

et iustificationes tuas doce me.
Nova Vulgata
119,125Servus tuus sum ego;

da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Nova Vulgata
119,126Tempus faciendi Domino;

dissipaverunt legem tuam.
Nova Vulgata
119,127Ideo dilexi praecepta tua
super aurum et obryzum.
Nova Vulgata
119,128Propterea ad omnia mandata tua dirigebar,

omnem viam mendacii odio habui.
 
Nova Vulgata
119,129PHE. Mirabilia testimonia tua,

ideo servavit ea anima mea.
Nova Vulgata
119,130Declaratio sermonum tuorum illuminat

et intellectum dat parvulis.
Nova Vulgata
119,131Os meum aperui et attraxi spiritum,

quia praecepta tua desiderabam.
Nova Vulgata
119,132Convertere in me et miserere mei

secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.
Nova Vulgata
119,133Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,

et non dominetur mei omnis iniquitas.
Nova Vulgata
119,134Redime me a calumniis hominum,

ut custodiam mandata tua.
Nova Vulgata
119,135Faciem tuam illumina super servum tuum

et doce me iustificationes tuas.
Nova Vulgata
119,136Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei,

quia non custodierunt legem tuam.
 
Nova Vulgata
119,137SADE. Iustus es, Domine,

et rectum iudicium tuum.
Nova Vulgata
119,138Mandasti in iustitia testimonia tua

et in veritate nimis.
Nova Vulgata
119,139Consumpsit me zelus meus,

quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Nova Vulgata
119,140Ignitum eloquium tuum vehementer,

et servus tuus dilexit illud.
Nova Vulgata
119,141Adulescentulus sum ego et contemptus;

mandata tua non sum oblitus.
Nova Vulgata
119,142Iustitia tua iustitia in aeternum,

et lex tua veritas.
Nova Vulgata
119,143Tribulatio et angustia invenerunt me;

praecepta tua delectatio mea est.
Nova Vulgata
119,144Iustitia testimonia tua in aeternum;

intellectum da mihi, et vivam.
 
Nova Vulgata
119,145COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine;

iustificationes tuas servabo.
Nova Vulgata
119,146Clamavi ad te, salvum me fac,

ut custodiam testimonia tua.
Nova Vulgata
119,147Praeveni diluculo et clamavi,

in verba tua supersperavi.
Nova Vulgata 119,148Praevenerunt oculi mei vigilias,

ut meditarer eloquia tua.
Nova Vulgata
119,149Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,

secundum iudicium tuum vivifica me.
Nova Vulgata
119,150Appropinquaverunt persequentes me in malitia,

a lege autem tua longe facti sunt.
Nova Vulgata
119,151Prope es tu, Domine,

et omnia praecepta tua veritas.
Nova Vulgata
119,152Ab initio cognovi de testimoniis tuis,

quia in aeternum fundasti ea.
 
Nova Vulgata
119,153RES. Vide humiliationem meam et eripe me,

quia legem tuam non sum oblitus.
Nova Vulgata
119,154Iudica causam meam et redime me;

propter eloquium tuum vivifica me.
Nova Vulgata
119,155Longe a peccatoribus salus,

quia iustificationes tuas non exquisierunt.
Nova Vulgata
119,156Misericordiae tuae multae, Domine;

secundum iudicia tua vivifica me.
Nova Vulgata
119,157Multi, qui persequuntur me et tribulant me;

a testimoniis tuis non declinavi.
Nova Vulgata
119,158Vidi praevaricantes, et taeduit me,

quia eloquia tua non custodierunt.
Nova Vulgata
119,159Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine;

secundum misericordiam tuam vivifica me.
Nova Vulgata
119,160Principium verborum tuorum veritas,

in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
 
Nova Vulgata
119,161SIN. Principes persecuti sunt me gratis,

et a verbis tuis formidavit cor meum.
Nova Vulgata
119,162Laetabor ego super eloquia tua,

sicut qui invenit spolia multa.
Nova Vulgata
119,163Mendacium odio habui et abominatus sum;

legem autem tuam dilexi.
Nova Vulgata
119,164Septies in die laudem dixi tibi

super iudicia iustitiae tuae.
Nova Vulgata
119,165Pax multa diligentibus legem tuam,
et non est illis scandalum.
Nova Vulgata
119,166Exspectabam salutare tuum, Domine,

et praecepta tua feci.
Nova Vulgata
119,167Custodivit anima mea testimonia tua,

et dilexi ea vehementer.
Nova Vulgata
119,168Servavi mandata tua et testimonia tua,

quia omnes viae meae in conspectu tuo.
 
Nova Vulgata
119,169TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine;

iuxta verbum tuum da mihi intellectum.
Nova Vulgata
119,170Intret postulatio mea in conspectu tuo,

secundum eloquium tuum libera me.
Nova Vulgata
119,171Eructabunt labia mea hymnum,

cum docueris me iustificationes tuas.
Nova Vulgata
119,172Cantet lingua mea eloquium tuum,

quia omnia praecepta tua iustitia.
Nova Vulgata
119,173Fiat manus tua, ut adiuvet me,

quoniam mandata tua elegi.
Nova Vulgata
119,174Concupivi salutare tuum, Domine,

et lex tua delectatio mea est.
Nova Vulgata
119,175Vivet anima mea et laudabit te,

et iudicia tua adiuvabunt me.
Nova Vulgata
119,176Erravi sicut ovis, quae periit;

quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.