Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 12

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 12
12,1Magistro chori. Super octavam. Psalmus. David.
AT greco Sal12,1gr. psalm 12 (heb. 13) εἰς τὸ τέλος ψαλμὸς τῷ Δαυιδ
Nova Vulgata
12,2Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,

quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
AT greco Sal12,2ἕως πότε κύριε ἐπιλήσῃ μου εἰς τέλος ἕως πότε ἀποστρέψεις τὸ πρόσωπόν σου ἀπ’ ἐμοῦ
Nova Vulgata
12,3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum;

in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
 
AT greco Sal12,3ἕως τίνος θήσομαι βουλὰς ἐν ψυχῇ μου ὀδύνας ἐν καρδίᾳ μου ἡμέρας ἕως πότε ὑψωθήσεται ὁ ἐχθρός μου ἐπ’ ἐμέ
Nova Vulgata
12,4Disperdat Dominus universa labia dolosa

et linguam magniloquam.
AT greco Sal12,4ἐπίβλεψον εἰσάκουσόν μου κύριε ὁ θεός μου φώτισον τοὺς ὀφθαλμούς μου μήποτε ὑπνώσω εἰς θάνατον
Nova Vulgata
12,5Qui dixerunt: «Lingua nostra magnificabimur,

labia nostra a nobis sunt;
quis noster dominus est?».
 
AT greco Sal12,5μήποτε εἴπῃ ὁ ἐχθρός μου ἴσχυσα πρὸς αὐτόν οἱ θλίβοντές με ἀγαλλιάσονται ἐὰν σαλευθῶ
Nova Vulgata
12,6Propter miseriam inopum et gemitum pauperum,

nunc exsurgam, dicit Dominus;

ponam in salutari illum, quem despiciunt».
AT greco Sal12,6ἐγὼ δὲ ἐπὶ τῷ ἐλέει σου ἤλπισα ἀγαλλιάσεται ἡ καρδία μου ἐπὶ τῷ σωτηρίῳ σου ᾄσω τῷ κυρίῳ τῷ εὐεργετήσαντί με καὶ ψαλῶ τῷ ὀνόματι κυρίου τοῦ ὑψίστου
Nova Vulgata
12,7Eloquia Domini eloquia casta,

argentum igne examinatum, separatum a terra,

purgatum septuplum.
 
Nova Vulgata
12,8Tu, Domine, servabis nos et custodies nos

a generatione hac in aeternum.

In circuitu impii ambulant,

cum exaltantur sordes inter filios hominum.