Nova Vulgata132 132,1Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius,
Nova Vulgata 132,2quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob:
Nova Vulgata 132,3«Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,
Nova Vulgata 132,4non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,
Nova Vulgata 132,5donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob».
Nova Vulgata 132,6Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar.
Nova Vulgata 132,7Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius.
Nova Vulgata 132,8Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.
Nova Vulgata 132,9Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent.
Nova Vulgata 132,10Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
Nova Vulgata 132,11Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: «De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Nova Vulgata 132,12Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam».
Nova Vulgata 132,13Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi:
Nova Vulgata 132,14«Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.
Nova Vulgata 132,15Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus.
Nova Vulgata 132,16Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.