Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 138

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 138
138,1David.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,

quoniam audisti verba oris mei.

In conspectu angelorum psallam tibi,
AT greco Sal138,1gr. psalm 138 (heb. 139) εἰς τὸ τέλος ψαλμὸς τῷ Δαυιδ κύριε ἐδοκίμασάς με καὶ ἔγνως με
Nova Vulgata
138,2adorabo ad templum sanctum tuum;

et confitebor nomini tuo

propter misericordiam tuam et veritatem tuam,

quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
 
AT greco Sal138,2σὺ ἔγνως τὴν καθέδραν μου καὶ τὴν ἔγερσίν μου σὺ συνῆκας τοὺς διαλογισμούς μου ἀπὸ μακρόθεν
Nova Vulgata
138,3In quacumque die invocavero te, exaudi me;

multiplicabis in anima mea virtutem.
AT greco Sal138,3τὴν τρίβον μου καὶ τὴν σχοῖνόν μου σὺ ἐξιχνίασας καὶ πάσας τὰς ὁδούς μου προεῖδες
Nova Vulgata
138,4Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae,

quia audierunt eloquia oris tui.
AT greco Sal138,4ὅτι οὐκ ἔστιν λόγος ἐν γλώσσῃ μου
Nova Vulgata
138,5Et cantabunt vias Domini,

quoniam magna est gloria Domini;
AT greco Sal138,5ἰδού κύριε σὺ ἔγνως πάντα τὰ ἔσχατα καὶ τὰ ἀρχαῖα σὺ ἔπλασάς με καὶ ἔθηκας ἐπ’ ἐμὲ τὴν χεῖρά σου
Nova Vulgata
138,6quoniam excelsus Dominus et humilem respicit,

et superbum a longe cognoscit.
 
AT greco Sal138,6ἐθαυμαστώθη ἡ γνῶσίς σου ἐξ ἐμοῦ ἐκραταιώθη οὐ μὴ δύνωμαι πρὸς αὐτήν
Nova Vulgata
138,7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me;

et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam,

et salvum me faciet dextera tua.
AT greco Sal138,7ποῦ πορευθῶ ἀπὸ τοῦ πνεύματός σου καὶ ἀπὸ τοῦ προσώπου σου ποῦ φύγω
Nova Vulgata
138,8Dominus perficiet pro me;

Domine, misericordia tua in saeculum:

opera manuum tuarum ne despicias.
AT greco Sal138,8ἐὰν ἀναβῶ εἰς τὸν οὐρανόν σὺ εἶ ἐκεῖ ἐὰν καταβῶ εἰς τὸν ᾅδην πάρει